monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XC.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXXIX. <<<     >>> PSALMUS XCI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XC.

1 <LAUS CANTICI DAVID> Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei <coeli> commorabitur.
2 Dicet Domino, Susceptor meus <es tu> et refugium meum, Deus meus sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4 In> scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno.
6 A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
10 Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te: ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis: <et> conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.
17 LAUS CANTICI DAVID [Ms. IPSI DAVID].
18 Qui habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur.
19 Dicet Domino [Ms. Deo], Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus [Ms. add. et] sperabo in eum.
20 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
21 Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis eius sperabis.
22 Scuto circumdabit te veritas eius: non timebis a timore nocturno.
23 A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano.
24 Cadent a latere tuo millia, et decem millia a dextris tuis: tibi autem non appropinquabit [Ms. appropinquabunt].
25 Verumtamen oculis tuis considerabis: et retributionem peccatorum videbis.
26 Quoniam tu es, Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum.
27 Non accedent ad te mala: et flagellum non appropinquabit [Ms. appropinquavit] tabernaculo tuo.
28 Quoniam angelis suis mandavit [Ms. mandabit] de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.
29 In manibus portabunt te: ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum.
30 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
31 Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
32 Invocabit [Ms. invocavit] me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione.
33 Eripiam eum, et glorificabo eum: longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXXIX. <<<     >>> PSALMUS XCI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XC.