Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXIX.
1 | ORATIO MOYSI, HOMINIS DEI. Domine, refugium + tu> factus es nobis, a generatione in generationem. |
2 | Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis: a saeculo, et usque in saeculum tu es, Deus. |
3 | <Ne> avertas hominem in humilitatem: et dixisti, Convertimini, filii hominum. |
4 | Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit. |
5 | Et custodia in nocte: quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. |
6 | Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat. |
7 | Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo turbati sumus. |
8 | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. |
9 | Quoniam omnes dies nostri defecerunt: <et> in ira tua defecimus. |
10 | Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. |
11 | Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. |
12 | Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur. |
13 | Quis novit potestatem irae tuae? et prae timore tuo iram dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia. |
14 | Convertere, Domine, usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. |
15 | Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. |
16 | Laetati <sumus> pro diebus, quibus nos humiliasti: annis quibus vidimus mala. |
17 | Respice in servos tuos et in opera tua: et dirige filios eorum. |
18 | Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: + et opus manuum nostrarum dirige> ORATIO MOYSI, HOMINIS DEI. Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. |
19 | Priusquam fierent montes, aut formaretur orbis terrae: a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus. |
20 | Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti [Ms. dicas], Convertimini, filii hominum. |
21 | Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesterna, quae [Ms. hesternus qui] praeteriit. |
22 | Et sicut custodia in nocte: quae pro nihilo habentur, anni eorum. |
23 | Mane sicut herba transeat, mane floreat, et pertranseat: vespere decidat, induret et arescat. |
24 | Quia defecimus in ira tua: et in furore tuo conturbati sumus. |
25 | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. |
26 | Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et nos in ira tua defecimus. |
27 | Anni nostri sicut aranea meditabuntur: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. |
28 | Si autem in potentatibus octoginta anni: et plurimum eorum labor et dolor. |
29 | Quoniam supervenit super nos mansuetudo: et corripiemur. |
30 | Quis novit potestatem irae tuae? aut [Ms. et] prae timore iram tuam [Ms. irae tuae] dinumerare? Dexteram tuam, Domine, notam fac nobis: et eruditos corde in sapientia: Convertere, Domine, aliquantulum, et deprecare super servos tuos. |
31 | Repleti sumus mane misericordia tua: exsultavimus, et delectati sunt in omnibus diebus nostris. |
32 | Delectati sunt pro diebus, in [Ms. tac in] quibus nos humiliasti: et annis, in quibus vidimus mala. |
33 | Respice in servos tuos, et in opera tua, Domine: et dirige filios eorum. |
34 | Et sit splendor Domini Dei nostri super nos: et opera manuum nostrarum dirige super nos. |