Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXVII.
1 | CANTICUM PSALMI, FILIIS CORE, IN FINEM, PRO MELETH AD RESPONDENDUM, INTELLECTUS + EMAN EZRAITAE ** Domine Deus salutis meae, in die clamavi <et nocte coram te. |
2 | Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam. |
3 | Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. |
4 | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. |
5 | Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt. |
6 | Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. |
7 | Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. |
8 | DIAPSALMA. Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. |
9 | Traditus sum, et non egrediebar: oculi mei languerunt prae inopia. |
10 | Clamavi ad te, Domine, tota die expandi ad te manus meas. |
11 | Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? DIAPSALMA. Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? et veritatem tuam in perditione? Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et iustitia tua in terra oblivionis? Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te. |
12 | Ut quid, Domine, repellis orationem meam? avertis faciem tuam a me? Pauper <sum> ego, et in laboribus a iuventute รท mea> exaltatus autem, humiliatus sum, et conturbatus. |
13 | In me transierunt irae tuae: <et> terrores tui conturbaverunt me. |
14 | Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. |
15 | Elongasti a me amicum et proximum: <et> notos meos a miseria. |
16 | CANTICUM PSALMI [Ms. DIAPSALMI], FILIIS CORE, IN FINEM, PRO MAELETH AD RESPONDENDUM, INTELLECTUS EMAN ISRAELITAE. Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. |
17 | Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad precem meam, Domine. |
18 | Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropiavit. |
19 | Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos. |
20 | [Ms. in mortuis] liber. |
21 | Sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis, quorum non meministi amplius: et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt. |
22 | Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et umbra [Ms. in umbra] mortis. |
23 | In me confirmata est ira tua: et omnes elationes tuas super me induxisti. |
24 | DIAPSALMA. Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me in [Ms. tac. in] abominationem sibi: traditus sum, et non egrediebar. |
25 | Oculi mei infirmati sunt prae inopia, clamavi ad te, Domine: tota die expandi manus meas ad te. |
26 | Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi? DIAPSALMA [Ms. tac. DIAPSALMA]. |
27 | Numquid enarrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam? aut veritatem tuam in perditione? Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? aut iustitia tua in terra oblivionis? Et ego ad te, Domine, clamavi: et mane oratio mea praeveniet te. |
28 | Ut quid, Domine, repellis orationem meam? avertis faciem tuam a me? DIAPSALMA. Egens sum ego, et in laboribus a iuventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et confusus. |
29 | In me pertransierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me. |
30 | Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul. |
31 | Elongasti a me amicum et proximum: et notos meos a miseria. |