Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXVI.
1 | FILIIS CORE, PSALMUS CANTICI. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. |
2 | Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. |
3 | DIAPSALMA. Memor ero Rahab, et Babylonis, scientium me. |
4 | Ecce alienigenae et Tyrus <et> populus Aethiopum, hi fuerunt illic. |
5 | Numquid Sion dicet, Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? Dominus narrabit [Ms. narravit] in scripturis populorum, et principum horum qui fuerunt in ea. |
6 | DIAPSALMA. Sicut laetantium omnium habitatio est in te. |
7 | IN FINEM, FILIIS CORE, PSALMUS CANTICI. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. |
8 | Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. |
9 | DIAPSALMA. Memor ero Raab et Babylonis, scientium me. |
10 | Ecce alienigenae et Tyrus [Ms. Tyri] et populus Aethiopum, hi fuerunt in ea [Ms. tac. in ea]. |
11 | Mater Sion dicet, Homo, et homo factus est in ea: et ipse fundavit eam altissimus. |
12 | Dominus narravit in scripturis [Ms. scripturas] populorum suorum, et principum eorum qui fuerunt in ea. |
13 | DIAPSALMA. Sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te. |