monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXXII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXXI. <<<     >>> PSALMUS LXXXIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXXII.

1 CANTICUM PSALMI ASAPH. Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.
2 Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput.
3 Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
4 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra.
5 Quoniam cogitaverunt unanimiter, simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae.
6 Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech, alienigenae cum habitantibus Tyrum.
7 Etenim Assur venit cum illis: facti sunt <in รท adiutorium filiis Lot.
8 DIAPSALMA. Fac illis sicut Madian et Sisarae: sicut Iabin in torrente Cisson.
9 Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terrae.
10 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb et Zebee et Salmana.
11 Omnes principes eorum qui dixerunt: <Haereditate ** possideamus sanctuarium Dei.
12 Deus meus, pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti: Sicut ignis <qui> comburit silvam: et sicut flamma comburens montes.
13 Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos.
14 Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine.
15 Erubescant et conturbentur in saeculum <saeculi> et confundantur, et pereant.
16 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus altissimus in omni terra.
17 CANTICUM PSALMI ASAPH [Ms. IPSI ASAPH.] Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus.
18 Quoniam ecce inimici tui sonaverunt: et qui oderunt te, extulerunt caput.
19 In plebem tuam astute cogitaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
20 Dixerunt, Venite, disperdamus eos ex gente: et non memorabitur nomen Israel amplius.
21 Quoniam cogitaverunt [Ms. add. in] consensum in unum: adversus te testamentum disposuerunt.
22 Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitarum [Ms. Ismaelitum], Moab et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech, et alienigenae cum habitantibus Tyrum.
23 Etenim Assur simul venit [Ms. fuit] cum illis, facti sunt in susceptionem filiis Lot.
24 DIAPSALMA [Ms. tacet].
25 Fac illis sicut Madian [Ms. Mazia] et Sisarae, et sicut Iabin in torrente Cison: disperierunt in Endor, facti sunt sicut [Ms. ut] stercus terrae.
26 Pone principes eorum sicut Horeb et Zeb et Zebee [Ms. Zebe] et Salmana, omnes principes eorum, qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei.
27 Deus meus, pone illos ut rotam, et [Ms. tac. et] sicut stipulam ante faciem venti: et sicut ignem qui comburit silvam, velut si flamma incendat montes.
28 Ita persequeris eos in tempestate tua: et in ira tua conturbabis eos.
29 Imple facies eorum ignominia: et quaerent nomen tuum, Domine.
30 Confundantur et conturbentur in saeculum saeculi, et revereantur, et pereant: et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus.
31 Tu solus altissimus super omnem terram.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXXI. <<<     >>> PSALMUS LXXXIII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXXII.