monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXIX. <<<     >>> PSALMUS LXXXI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXX.

1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS, ASAPH. Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
2 Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
3 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae.
4 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
5 Testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti: linguam quam non noverat, audivit.
6 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
7 In tribulatione invocasti <me> et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam contradictionis.
8 DIAPSALMA. Audi, populus meus, et contestabor te: Israel, si audieris me, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum.
9 Ego <enim sum> Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
10 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi.
11 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: ibunt in adinventionibus suis.
12 Si populus meus audisset me: Israel <si> in viis meis ambulasset.
13 Pro nihilo <forsitan> inimicos eorum humiliassem; et super tribulantes eos misissem manum meam.
14 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula.
15 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra melle saturavit eos.
16 IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, PSALMUS ASAPH, QUINTA SABBATI. Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob.
17 Sumite psalmum, et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
18 Canite in initio mensis, tuba, in die insigni solemnitatis vestrae.
19 Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob.
20 Testimonium in Ioseph posuit eum [Ms. tac. eum]: dum exiret [Ms. exirent] de terra Aegypti.
21 Linguam quam non noverat [Ms. noverant], audivit: divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt.
22 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te ad aquas contradictionis.
23 DIAPSALMA. Audi, populus meus, et loquar Israel: et testificabor tibi.
24 Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens: neque adorabis Deum alienum.
25 Ego enim [Ms. autem] sum Dominus Deus tuus: qui eduxi te de terra Aegypti.
26 Dilata os tuum, et ego adimplebo illud, et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
27 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum: et ibunt in voluntatibus suis.
28 Si plebs mea audisset me, Israel si vias meas ambulasset: ad nihilum inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
29 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in aeternum.
30 Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXIX. <<<     >>> PSALMUS LXXXI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXX.