monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXVII. <<<     >>> PSALMUS LXXIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXVIII.

1 PSALMUS ASAPH. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticinia servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem earum tamquam aquam in circuitu Ierusalem: et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris: subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt: et in regna quae nomen tuum non invocaverunt.
6 Quia comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt.
7 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae: quia pauperes facti sumus nimis.
8 Adiuva nos, Deus, salutaris noster, et propter gloriam nominis tui <Domine> libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
9 Ne forte dicant in gentibus, Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris.
10 Ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est: introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.
11 Secundum magnitudinem brachii tui: posside filios mortificatorum.
12 Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum.
14 In generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
15 PSALMUS ASAPH. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam: coinquinaverunt templum sanctum tuum.
16 Posuerunt Ierusalem velut pomorum custodiarium [Ms. custodiam]: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus [Ms. escam] coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
17 Effuderunt sanguinem eorum sicut [Ms. velut] aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.
18 Facti sumus in opprobrium vicinis nostris: derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt.
19 Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae non invocaverunt nomen tuum.
20 Quia [Ms. quoniam] comederunt Iacob: et locum eius desolaverunt.
21 Ne memineris [Ms. memoreris] iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua: quia [Ms. quoniam] pauperes facti sumus nimis [Ms. valde].
22 Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
23 Ne quando dicant gentes, Ubi est Deus eorum? et innotescant [Ms. innotescat] in nationibus coram oculis nostris.
24 Vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est: intret in conspectu tuo [Ms. conspectum tuum] gemitus compeditorum.
25 Secundum magnitudinem brachii tui, posside filios morte punitorum.
26 Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, improperium ipsorum, quod exprobraverunt [Ms. improbaverunt] tibi, Domine.
27 Nos autem populus tuus, et oves gregis tui, confitebimur tibi, Deus, in saecula: et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXVII. <<<     >>> PSALMUS LXXIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXVIII.