Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXV.
1 | IN FINEM, IN LAUDIBUS, PSALMUS ASAPH, CANTICUM รท AD ASSYRIUM> Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius. |
2 | Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. |
3 | Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. |
4 | DIAPSALMA. <Il> luminas tu mirabiliter a montibus aeternis: turbati sunt <omnes> insipientes corde. |
5 | Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. |
6 | Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. |
7 | Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. |
8 | De coelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit, et quievit. |
9 | Cum exsurgeret in iudicium Deus: ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. |
10 | DIAPSALMA. Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: <et> reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. |
11 | Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera. |
12 | Terribili, et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. |
13 | IN FINEM, IN LAUDIBUS [Ms. HYMNIS], PSALMUS ASAPH, CANTICUM AD ASSYRIOS [Ms. PRO ASSYRIIS]. |
14 | Notus in Iudaea Deus: in [Ms. tac. in] Israel magnum nomen eius. |
15 | Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. |
16 | Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. |
17 | DIAPSALMA. Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis: turbati sunt omnes insipientes corde. |
18 | Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. |
19 | Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. |
20 | Tu terribilis es, et quis resistet tibi ex [Ms. tac. ex] tunc ab ira tua? De coelo iudicium iaculatum est, terra tremuit, et quievit: dum resurgeret in iudicio Deus, ut salvos faceret omnes quietos terrae. |
21 | DIAPSALMA. Quia cogitatio hominis confitebitur tibi; et reliquiae cogitationum [Ms. cogitationis] diem festum agent tibi. |
22 | Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius offertis munera. |
23 | Terribili, et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. |