monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXXIII. <<<     >>> PSALMUS LXXV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXIV.

1 IN FINEM, NE DISPERDAS, PSALMUS ASAPH, CANTICI. Confitebimur tibi, Deus: confitebimur et invocabimus nomen tuum.
2 Narrabimus mirabilia tua: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
3 Liquefacta est terra, et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius DIAPSALMA. Dixi iniquis, Nolite inique agere: et delinquentibus, nolite exaltare cornu.
4 Nolite extollere in altum cornu vestrum: <nolite> loqui adversus Deum iniquitatem.
5 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus iudex est.
6 Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini, vini meri plenus mixto.
7 Et inclinavit ex hoc <in hoc> verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.
8 Ego autem annuntiabo in saeculum: cantabo Deo Iacob.
9 Et omnia cornua peccatorum confringam: <et> exaltabuntur cornua iusti.
10 IN FINEM, NE CORRUMPAS, PSALMUS ASAPH, CANTICI. Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum.
11 Narrabo omnia mirabilia tua: dum accepero [Ms. cum cepero] tempus, ego iustitiam [Ms. iustitias] iudicabo.
12 Liquefacta est terra, et omnes inhabitantes in ea: ego confirmavi columnas eius.
13 DIAPSALMA [Ms. tac. DIAPSALMA].
14 Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus, nolite exaltare cornu.
15 Nolite extollere in altum cornu vestrum: et [Ms. tac. et] nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
16 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: quoniam Deus iudex est.
17 Hunc humiliat, et hunc exaltat: quia calix in manu Domini, vini meri plenus est mixto.
18 Et inclinavit ex hoc in hoc: verumtamen faex eius est exinanita.
19 Bibent ex co omnes peccatores terrae: ego autem in saecula gaudebo, cantabo Deo Iacob.
20 Et omnia cornua peccatorum confringam: et exaltabuntur cornua iusti.
Hieronymus HOME