Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXIII.
1 | INTELLECTUS ASAPH. Utquid, Deus, repulisti in finem? iratus est furor tuus super oves pascuae tuae? Memor esto congregationis tuae: quam possedisti ab initio. |
2 | Redemisti virgam haereditatis tuae: mons Sion in quo habitasti in eo. |
3 | Leva manus tuas in superbias eorum in finem; quanta malignatus est inimicus in sancto! <Et> gloriati sunt qui oderunt te, in medio solemnitatis tuae. |
4 | Posuerunt signa sua signa, <et non> cognoverunt, sicut in exitu super summum. |
5 | <Quasi> in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum: securi et ascia deiecerunt ÷ eam> Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui. |
6 | Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. |
7 | Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. |
8 | Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? Ut quid evertis manum tuam? et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Deus autem rex noster ante saecula, operatus ÷ est> salutem in medio terrae. |
9 | Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis. |
10 | Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Aethiopum. |
11 | Tu dirupisti fontes et torrentes: + tu siccasti fluvios Ethan> Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem. |
12 | Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver, tu plasmasti ea. |
13 | Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum. |
14 | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. |
15 | Respice in testamentum <tuum> quia repleti sunt, qui obscurati sunt, terrae domibus iniquitatum. |
16 | Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. |
17 | Exsurge, Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, <eorum quae> ab insipiente <sunt> tota die. |
18 | Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, <qui> te oderunt ascendit semper. |
19 | INTELLECTUS ASAPH [Ms. IPSI ASAPH]. |
20 | Ut quid repulisti nos, Deus, in finem? iratus est furor tuus super oves gregis tui? Memento congregationis tuae: quam creasti ab initio. |
21 | Liberasti virgam haereditatis tuae: mons Sion in quo habitas in idipsum. |
22 | Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis! et gloriati sunt qui te oderunt, in medio atrio tuo! Posuerunt signa sua signa, et non cognoverunt, sicut in via supra summum quasi in silva lignorum. |
23 | Securibus exciderunt ianuas eius in idipsum: bipenni et ascia deiecerunt eas. |
24 | Incenderunt igni sanctuarium tuum in terra, polluerunt tabernaculum nominis tui. |
25 | Dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se: venite, comprimamus omnes dies festos Domini a terra. |
26 | Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. |
27 | Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem? Ut quid avertis faciem tuam? et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae. |
28 | Tu confirmasti in virtute tua mare: tu contribulasti capita draconum super aquas. |
29 | Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum in escam populo Aethiopum. |
30 | Tu dirupisti fontes et torrentes: tu exsiccasti fluvios Ethan. |
31 | Tuus est dies, et tua est nox; tu fecisti solem et lunam: tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver, tu fecisti ea. |
32 | Memor esto huius creaturae tuae, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. |
33 | Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. |
34 | Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt, terrae domorum iniquitatum. |
35 | Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. |
36 | Exsurge, Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. |
37 | Ne obliviscaris voces quaerentium te: superbia eorum, qui te oderunt ascendit semper ad te. |