monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXX. <<<     >>> PSALMUS LXXII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXXI.

1 IN SALOMONEM. Deus, iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis.
2 Iudicare populum tuum in iustitia: et pauperes tuos in iudicio.
3 Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam.
4 Iudicabit pauperes populi, <et> salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole; et ante lunam in generationem et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus: <et> sicut stillicidia stillantia super terram.
7 Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis: donec auferatur luna.
8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos <orbis> terrarum.
9 Coram illo procident Aethiopes: et inimici eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent.
11 Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.
12 Qui liberabit pauperem a potente, et pauperem, cui non erat adiutor.
13 Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei.
16 Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
17 Sit nomen eius <benedictum> in saecula: ante solem permanet nomen eius.
18 Et benedicentur in ipso <omnes tribus terrae> omnes gentes magnificabunt eum.
19 Benedictus Dominus Deus Israel: qui facit mirabilia solus.
20 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum: et replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat.
21 IN SALOMONEM, PSALMUS. Deus, iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis.
22 Iudicare populum tuum in tua iustitia: et pauperes tuos in iudicio.
23 Suscipiant montes pacem populo tuo: et colles iustitiam.
24 In sua iustitia iudicabit pauperes huius populi: et salvos faciet filios pauperum.
25 Et humiliabit calumniatorem; et permanebit cum sole et ante lunam in saeculum saeculi.
26 Et descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram.
27 Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis: donec extollatur luna.
28 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis [Ms. tac. orbis] terrae.
29 Coram illo procident Aethiopes, et inimici eius terram lingent [Ms. linguent].
30 Reges Tharsis et insulae munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent.
31 Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei.
32 Quia liberavit pauperem a potente, et inopem, cui non erat adiutor.
33 Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet.
34 Ex usuris et iniquitate liberabit animas eorum: et praeclarum nomen eorum coram ipso.
35 Et [Ms. tac. et] vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent eum.
36 Et [Ms. tac. et] erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
37 Et erit nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanebit nomen eius, et ante lunam sedes eius.
38 Et benedicentur in eo omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum.
39 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus: et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum, et in saeculum saeculi.
40 Et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXX. <<<     >>> PSALMUS LXXII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXXI.