monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXVIII. <<<     >>> PSALMUS LXX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXIX.

1 IN FINEM DAVID, IN REMEMORATIONEM + EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS.> Deus, in adiutorium meum <intende> Domine, ad adiuvandum me festina.
2 Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
3 Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
4 Avertantur statim erubescentes, qui dicunt <mihi ** Euge, euge.
5 Exsultent, et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6 Ego vero egenus et pauper <sum> Deus, adiuva me.
7 Adiutor meus, et liberator meus <es> tu, Domine, ne moreris.
8 IN FINEM, DAVID, IN REMEMORATIONEM EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS. Domine Deus, in adiutorium meum intende: Domine, ad adiuvandum me festina.
9 Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.
10 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant mihi mala.
11 Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge.
12 Exsultent, et laetentur qui quaerent te, Domine: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
13 Ego vero egenus et pauper sum: Deus, adiuva me.
14 Adiutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne tardaveris.
Hieronymus HOME