monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXVI. <<<     >>> PSALMUS LXVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXVII.

1 IN FINEM, IPSI DAVID PSALMUS CANTICI. Exsurgat Deus, <et> dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius.
2 Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, <sic> pereant peccatores a facie Dei.
3 Et iusti epulentur, <et> exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
4 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi.
5 Et exsultate in conspectu eius, <turbabuntur a facie eius> patris orphanorum et iudicis viduarum.
6 Deus in loco sancto suo: Deus, qui habitare facit unanimes in domo.
7 <Qui> educit vinctos in fortitudine: similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui: cum pertransires in deserto [Al. desertum].
9 DIAPSALMA. Terra mota est, et <enim> coeli distillaverunt a facie Dei Sinai + a facie Dei Israel> Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, tu <vero> perfecisti eam.
10 Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
11 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
12 Rex virtutum + dilecti> et speciei domus dividere spolia.
13 Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae: et posteriora + dorsi> eius in pallore auri.
14 DIAPSALMA: Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon, mons Dei mons pinguis.
15 Mons coagulatus, mons pinguis: ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit in finem.
16 Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis + in> Sina in sancto.
17 Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: accepisti dona in hominibus.
18 Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
19 Benedictus Dominus die quotidie: prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
20 DIAPSALMA. Deus noster, Deus salvos <faciendi> et Domini + Domini> exitus mortis.
21 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli <per> ambulantium in delictis suis.
22 Dixit Dominus: Ex Basan, convertam, convertam in profundum maris.
23 Ut intingatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
24 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei <qui est> in sancto.
25 Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvencularum, tympanistriarum.
26 DIAPSALMA. In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel.
27 Ibi Beniamin adolescentulus, in mentis excessu.
28 Principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, principes Nephthali.
29 Manda, Deus, virtuti tuae: confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierusalem: tibi offerent reges munera.
31 Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: <ut> excludant eos, qui probati sunt argento.
32 Dissipa gentes quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius Deo.
33 Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino.
34 DIAPSALMA. <Psallite Deo> qui ascendit super coelum coeli, ad orientem.
35 Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo: super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
36 Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi <suae> benedictus Deus.
37 IN FINEM, PSALMUS CANTICI DAVID. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius, qui oderunt eum.
38 Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis: sic pereant peccatores a facie Dei, et [Ms. tacet et] iusti epulentur.
39 Exsultent [Ms. et exsultent] in conspectu Dei: et delectentur in laetitia.
40 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius: iter facite ei, qui ascendit super occasum, Dominus nomen est ei [Ms. illi].
41 Gaudete [Ms. exsultate] in conspectu eius, turbabuntur a facie eius: patris orphanorum et iudicis viduarum.
42 Deus in loco sancto suo: Deus qui [Ms. tacet qui] habitare facit unanimes in domo.
43 Qui educit vinctos in fortitudine: similiter et [Ms. tacet et] eos qui in iram provocant, qui habitant in sepulcris.
44 Deus, dum egredereris coram populo tuo: dum transgredereris per desertum.
45 DIAPSALMA. Terra mota est.
46 Etenim coeli distillaverunt a facie Dei: mons Sina a facie Dei Israel.
47 Pluviam voluntariam segregans [Ms. segrega], Deus, haereditati tuae; etenim [Ms. et] infirmata est, tu vero perfecisti eam.
48 Animalia tua inhabitabunt in ea: parasti in dulcedine tua pauperes [Ms. pauperi], Deus.
49 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa: rex virtutum dilecti, et speciei [Ms. species] domus dividere spolia.
50 Si dormiatis inter [Ms. in] medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri. DIAPSALMA [Ms. tacet Diapsalma].
51 Dum discernit coelestis reges super eam: nive dealbabuntur in Selmon.
52 Montem Dei, montem uberem: mons coagulatus, mons pinguis.
53 Ut quid suscipitis montem uberem? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: etenim Dominus habitabit usque in finem.
54 Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium.
55 Dominus in illis in Sina in sancto, ascendens in altum: captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
56 Etenim non credunt inhabitare: Dominus Deus benedictus.
57 Benedictus Dominus de die in diem: prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster: DIAPSALMA. Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis.
58 Verumtamen Deus conquassabit [Ms. conquassavit] capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
59 Dixit Dominus: Ex Basan convertar, convertar in profundum maris: donec intingatur pes tuus in sanguine.
60 Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: visi sunt gressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis, qui est in sancto ipsius.
61 Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio iuvenum tympanistariarum.
62 DIAPSALMA. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel.
63 Ibi Beniamin adolescentior in pavore, principes Iuda, duces eorum: principes Zabulon, et [Ms. tac. et] principes Nephthali.
64 Manda, Deus, virtutem tuam: confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem, tibi offerent reges munera.
65 Increpa feras silvarum, concilium taurorum inter vaccas populorum: ut excludantur hi qui probati sunt argento.
66 Dissipa gentes, quae bella volunt, venient legati ex Aegypto: Aethiopia praeveniet manus eius [Ms. suas] Deo.
67 Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino.
68 DIAPSALMA [Ms. tac. DIAPSALMA].
69 Psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad orientem.
70 Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis suae [Ms. tac. suae]: date honorem [Ms. gloriam] Deo.
71 Super Israel magnificentia eius: et virtus eius in nubibus.
72 Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtutem [Ms virtutes] et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXVI. <<<     >>> PSALMUS LXVIII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXVII.