monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXIV. <<<     >>> PSALMUS LXVI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXV.

1 IN FINEM CANTICUM PSALMI <RESURRECTIONIS> Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
2 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua <Domine ** in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
3 Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo.
4 DIAPSALMA. Venite, et videte opera Dei: terribilis <in> consiliis super filios hominum.
5 <Qui> convertit mare aridam, in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
6 Qui dominatur in virtute sua <in> aeternum, oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
7 DIAPSALMA. Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis eius: Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit in commotionem pedes meos.
8 Quoniam probasti nos, Deus: igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
9 Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra.
10 Transivimus per ignem, et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
11 Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
12 Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
13 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram <tibi> boves cum hircis.
14 DIAPSALMA. Venite, audite, et narrabo omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
15 Ad ipsum ore meo clamavi: et exaltavi sub lingua mea.
16 Iniquitatem si aspexi in corde meo: non exaudiet Dominus.
17 Propterea exaudivit Deus: et attendit voci deprecationis meae.
18 Benedictus Deus: qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
19 IN FINEM PSALMUS DAVID, CANTICUM RESURRECTIONIS. Iubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini eius: date gloriam laudi eius.
20 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua: in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
21 Omnis terra adoret te, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, altissime.
22 DIAPSALMA. Venite, et videte opera Domini: quam terribilis in consiliis super filios hominum.
23 Qui convertit mare in aridam, et flumina pertransibunt pede: ibi laetabimur in idipsum.
24 Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt: qui in iram provocant, non exaltentur in semetipsis.
25 DIAPSALMA. Benedicite, gentes, Deum nostrum: et obaudite vocem laudis eius.
26 Qui posuit animam meam ad vitam: et non dedit commoveri pedes meos.
27 Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti: sicut igne examinatur argentum.
28 Induxisti nos in laqueum [Ms. muscipulam], posuit tribulationes in dorso nostro [Ms. dorsa nostra]: imposuisti: hominem super capita nostra.
29 Transivimus per ignem et aquam: et induxisti nos in refrigerium.
30 Introibo in domum tuam in holocaustis: reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea.
31 Et locutum est os meum, in tribulatione mea: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boves cum hircis.
32 DIAPSALMA. Venite, et audite me [Ms. tacet me], et narrabo vobis omnes qui timetis Deum [Ms. Dominum], quanta fecit animae meae.
33 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi [Ms. exsultavi] sub lingua mea.
34 Iniquitatem si conspexi in corde meo: non exaudiet Deus [Ms. Dominus].
35 Propterea exaudivit me Deus: et intendit voci deprecationis meae.
36 Benedictus Dominus: qui non amovit deprecationem meam, et misericordiam suam a me.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXIV. <<<     >>> PSALMUS LXVI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXV.