Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXIII.
1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. |
2 | Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. |
3 | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. |
4 | Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. |
5 | Narraverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. |
6 | Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. |
7 | Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. |
8 | Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo. |
9 | Et annuntiaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. |
10 | Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde. |
11 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
12 | Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam. |
13 | Protexisti me a conventu malignantium, et a multitudine operantium iniquitatem. |
14 | Quia [Ms. qui] exacuerunt ut [Ms. tamquam] gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. |
15 | Subito sagittabunt eum, et non timebunt, firmaverunt sibi verbum malum: disputaverunt ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitatem: defecerunt scrutantes scrutinium. |
16 | Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. |
17 | Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum. |
18 | Conturbati sunt omnes, qui videbant eos: et timuit omnis homo. |
19 | Annuntiaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. |
20 | Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde. |