monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LXI. <<<     >>> PSALMUS LXIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXII.

1 PSALMUS DAVID, CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.
2 Sitivit <in> te anima mea: quam multipliciter tibi caro mea: In + terra> deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
3 Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
4 Sic benedicam te in vita mea: <et> in nomine tuo levabo manus meas.
5 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exsultationis laudabit os meum.
6 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus.
7 Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
8 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
9 Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
10 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo.
11 Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea! In deserto, et in invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi: ut viderem virtutem [Ms. potentiam] tuam et gloriam tuam.
12 Quia melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te.
13 Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
14 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.
15 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus.
16 Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
17 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
18 Rex vero laetabitur in Domino, laudabuntur omnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.
Hieronymus HOME