monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LXI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LX. <<<     >>> PSALMUS LXII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LXI.

1 IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS DAVID. Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
2 Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius.
3 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae? Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
4 DIAPSALMA. Verumtamen Deo subiecta esto, anima mea: quoniam ab ipso patientia mea.
5 Quia ipse Deus meus, et salvator meus, adiutor meus, non emigrabo.
6 In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei <et> spes mea in Deo <est> Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster <in aeternum> DIAPSALMA. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
7 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere.
8 Semel locutus est Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
9 IN FINEM, PRO IDITHUN, PSALMUS DAVID. Nonne Deo subdita [Ms. subiecta] erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
10 Etenim ipse est Deus meus, et salutaris meus, adiutor meus, non movebor amplius.
11 Quousque irruitis in homines? interficitis universos: tamquam parieti inclinato, et maceriae impulsae? Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et in [Ms. tacet in] corde suo maledicebant: DIAPSALMA. Verumtamen Deo subdita erit [Ms. subiicietur] anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.
12 Etenim [Ms. quoniam] ipse est Deus meus, et [Ms. tacet et] salutaris meus: adiutor [Ms. susceptor] meus, non emigrabo.
13 In Deo salutare meum et [Ms. tacet et] gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
14 Sperate in eo, omnis conventus plebis, et effundite coram illo corda vestra: quia Deus adiutor noster est [Ms. tacet est].
15 DIAPSALMA. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate sua in idipsum.
16 Nolite sperare in iniquitate: et in rapinis nolite concupiscere.
17 Divitiae si affluant, nolite cor apponere: semel locutus est Deus, duo haec audivi.
18 Quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes singulis secundum opera eorum.
Hieronymus HOME