monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LVIII. <<<     >>> PSALMUS LX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LIX.

1 IN FINEM PRO HIS QUI IMMUTABUNTUR, IN TITULI INSCRIPTIONE, DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE, ET SOBAL, ET CONVERTIT IOAB, ET PERCUSSIT IDUMAEAM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA. Deus, repulisti nos, <et> destruxisti <nos> iratus es, <et> misertus es nobis.
2 Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
3 Ostendisti populo tua dura: potasti nos vino compunctionis.
4 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus.
5 DIAPSALMA. Ut liberentur dilecti tui: salvum fac dextera tua, et exaudi me.
6 Deus locutus est in sancto suo: laetabor <et> partibor Sichimam: et convallem tabernaculorum metibor.
7 Meus est Galaad, et meus est Manasses et Ephraim fortitudo capitis mei.
8 Iuda rex meus: Moab olla spei meae.
9 In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.
10 Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
11 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
12 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE, DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT SYRIAM MESOPOTAMIAE, ET SYRIAM SOBAL, ET CONVERTIT IOAB, ET PERCUSSIT VALLEM SALINARUM DUODECIM MILLIA. Deus, repulisti nos, <et> destruxisti <nos> iratus es, <et> misertus es nobis, Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia [Ms. quoniam] mota est.
13 Ostendisti populo tuo dura: potasti nos vino compunctionis.
14 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus.
15 DIAPSALMA. Ut liberentur electi tui.
16 Salvum me fac dextera tua, et exaudi me: Deus locutus est in sancto suo, laetabor, et [Ms. tacet et] dividam Sichimam et convallem tabernaculorum metibor [Ms. dimetibor].
17 Meus est Galaad, et meus est Manasses: et Ephrem fortitudo capitis mei.
18 Iuda rex meus, Moab olla spei meae: in Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi allophyli subditi [Ms. subiecti] sunt.
19 Quis deducet me in civitatem munitam? aut [Ms. tacet aut] quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione: et vana salus homini.
20 In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Hieronymus HOME