monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LVII. <<<     >>> PSALMUS LIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LVIII.

1 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIVIT DOMUM EIUS, UT EUM INTERFICERET. Eripe me de inimicis meis, Deus meus et ab insurgentibus in me libera me.
2 Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
3 Quia ecce ceperunt animam meam: irruerunt in me fortes.
4 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine: sine iniquitate cucurri, et direxi.
5 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
6 Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
7 DIAPSALMA. Convertentur ad vesperam, <et> famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
8 Ecce loquentur in ore suo, <et> gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Et tu, Domine, deridebis eos: ad nihilum deduces omnes gentes.
9 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus, misericordia eius praeveniet me.
10 Deus ostendet mihi super inimicos meos, ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei.
11 Disperge illos in virtute tua: et depone eos protector meus, Domine.
12 Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum: et comprehendantur in superbia sua.
13 Et de exsecratione et mendacio annuntiabuntur in consummatione: in ira consummationis, et non erunt.
14 Et scient, quia Deus dominabitur Iacob <et> finium terrae.
15 DIAPSALMA. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam.
18 Quia factus es susceptor meus, et refugium <meum ** in die tribulationis meae.
19 Adiutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es, Deus <meus> misericordia mea.
20 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIVIT DOMUM EIUS, UT EUM INTERFICERET. Eripe me de inimicis meis, Deus meus: et ab insurgentibus in me libera me.
21 Eripe me de operantibus iniquitatem: et de viris sanguinum salva me.
22 Quia ecce aucupaverunt animam meam: irruerunt in me fortes: neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine.
23 Sine iniquitate cucurri, et dirigebar: exsurge in occursum mihi, et vide: et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel.
24 Intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem.
25 DIAPSALMA. Convertentur ad vesperum: et famem patientur ut canes: et [Ms. tacet et] circuibunt civitatem.
26 Ecce ipsi loquentur in ore suo: et gladius est [Ms. tacet est] in labiis eorum.
27 Quoniam quis audivit? et tu, Domine, deridebis eos et [Ms. tacet et] pro nihilo habebis omnes gentes.
28 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia tu, Deus, susceptor meus es: Deus meus, misericordia eius praeveniet me.
29 Deus meus ostende mihi bona inter inimicos meos, ne occideris eos: ne quando obliviscantur legis tuae.
30 Disperge illos in virtute tua: et destrue eos protector meus, Domine.
31 Delicta oris eorum sermonem [Ms. verba] labiorum ipsorum: et comprehendantur [Ms. comprehendentur] in superbia sua, et de exsecratione et mendacio compellantur in ira consummationis, et non erunt.
32 Et scient, quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae.
33 DIAPSALMA. Convertentur ad vesperum, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.
34 Ecce ipsi dispergentur ad manducandum: si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
35 Ego autem cantabo virtutem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam.
36 Quia factus es susceptor meus et refugium meum, in die tribulationis meae: adiutor meus, tibi psallam.
37 Quia tu [Ms. tacet tu], Deus, susceptor meus es Deus meus misericordia mea.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LVII. <<<     >>> PSALMUS LIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LVIII.