monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LVI. <<<     >>> PSALMUS LVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LVII.

1 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. Si vere utique iustitiam loquimini: recta iudicate, filii hominum.
2 Etenim in corde iniquitates operamini in terra: iniustitias manus vestrae concinnant.
3 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
4 Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas.
5 Quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
8 Sicut cera quae fluit, auferentur: <super> cecidit ignis, et non viderunt solem.
9 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum; sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
10 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
11 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans <eos> in terra.
12 IN FINEM, NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE. Si vere utique iustitiam loquimini: iusta iudicate, filii hominum.
13 Etenim in corde iniquitates operamini in terra: iniquitates manus vestrae concinnant.
14 Alienati sunt peccatores ab utero, erraverunt a ventre: locuti sunt falsa.
15 Ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas: quae non exaudiet vocem incantantium, et veneficia quae incantantur a sapiente.
16 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.
17 Ad nihilum devenient velut aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.
18 Sicut cera liquefacta auferentur: super eos cecidit ignis, et non viderunt solem.
19 Priusquam producat spinas vestras rhamnus: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.
20 Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum: manus suas lavabit in sanguine peccatorum.
21 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.
Hieronymus HOME