Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LV.
1 | IN FINEM, PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die <im> pugnans tribulavit me. |
2 | Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. |
3 | Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. |
4 | In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. |
5 | Tota die verba mea exsecrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum in malum. |
6 | Inhabitabunt, et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. |
7 | Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. |
8 | Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. |
9 | Sicut et in promissione tua: tunc convertentur inimici mei retrorsum. |
10 | In quacumque die invocavero <te> ecce cognovi quoniam Deus meus es. |
11 | In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. |
12 | In me sunt, Deus, vota tua> <quae> reddam laudationes tibi. |
13 | Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium. |
14 | IN FINEM, PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST DAVID [Ms. FACTI SUNT IPSI DAVID], IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH. Miserere mihi, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans [Ms. debellans] tribulavit me. |
15 | Conculcaverunt me inimici mei tota die, ab altitudine diei. |
16 | Quoniam multi qui debellant me, timebunt: ego vero in te sperabo [Ms. speravi], Domine. |
17 | In Deo laudabo sermones meos tota die, in Deo sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. |
18 | Tota die verba mea exsecrabantur: adversus me omnia consilia eorum in malum. |
19 | Inhabitabunt, et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt: sicut exspectavit anima mea, pro nihilo salvos facies eos, in ira populos confringes. |
20 | Deus vitam meam annuntiavi tibi, posui lacrymas meas in conspectu tuo: sicut in repromissione tua. |
21 | Convertantur [Ms. convertentur] inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce agnovi quoniam Deus meus es tu. |
22 | In Deo laudabo verbum [Ms. sermonem], et in Domino laudabo sermonem [Ms. verbum], in Deo sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. |
23 | In me sunt, Deus, vota, quae reddam laudationis tibi. |
24 | Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis: pedes meos a lapsu, ut placeam coram Domino in lumine viventium. |