monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LIII. <<<     >>> PSALMUS LV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LIV.

1 IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende mihi, et exaudi me.
2 Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum a voce inimici, <et> a tribulatione peccatoris.
3 Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi.
4 Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
5 Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae.
6 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo, et requiescam.
7 Ecce elongavi fugiens: et mansi in solitudine.
8 DIAPSALMA. Exspectabam eum qui salvum me fecit, a pusillanimitate spiritus et tempestate.
9 Praecipita, Domine, divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
10 Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius, et iniustitia: Et non defecit de plateis eius, usura et dolus.
11 Quoniam si inimicus <meus> maledixisset mihi: sustinuissem <utique> Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset: abscondissem me forsitan ab eo.
12 Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus.
13 Qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Dei ambulavimus cum consensu.
14 Veniat mors super illos: <et> descendant in infernum viventes.
15 Quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
16 Ego <autem> ad Deum clamavi: et Dominus salvabit me.
17 Vespere et mane et meridie narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
18 Redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
19 Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante secula.
20 DIAPSALMA. Non est illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo.
21 Contaminaverunt testamentum eius, divisi sunt ab ira vultus eius: et appropinquavit cor illius.
22 Molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula.
23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
25 Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te <Domine> IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: intende in me, et exaudi me.
26 Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
27 Quoniam declinaverunt in me iniquitates: et in ira molesti erant mihi.
28 Cor meum conturbatum est in me: et formido mortis cecidit super me.
29 Timor et tremor venerunt super me: et contexerunt me tenebrae.
30 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam.
31 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
32 DIAPSALMA. Exspectabam eum qui me salvum faceret, a pusillo animo et tempestate.
33 Praecipita, Domine, et divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate die ac nocte.
34 Circumdabit eam super muros eius iniquitas: et labor in medio eius, et iniustitia.
35 Et non defecit de plateis eius, usura et dolus: quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique.
36 Et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset: absconderem me utique ab eo.
37 Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo Domini [Ms. add. Dei] ambulavimus cum consensu.
38 Veniat mors super illos: et descendant in infernum viventes.
39 Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio ipsorum [Ms. eorum].
40 Ego autem ad Dominum [Ms. Deum] clamavi: et Dominus exaudivit me.
41 Vespere et mane et meridie narrabo, et annuntiabo: et exaudiet vocem meam.
42 Liberabit in pace animam meam ab his, qui appropiant mihi: quoniam inter multos erant mecum.
43 Exaudiet Deus, et humiliabit eos, qui est ante saecula, et manet in aeternum.
44 DIAPSALMA. Non est enim illis commutatio, et non timuerunt Deum: extendit manum suam in retribuendo illis.
45 Contaminaverunt testamentum eius, divisi sunt ab ira vultus eius: et appropiavit cor eius.
46 Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula.
47 Iacta in Deum cogitatum tuum: et ipse te enutriet.
48 Non dabit in aeternum fluctuationem iusto: tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
49 Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego vero in te sperabo [Ms. speravi], Domine.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LIII. <<<     >>> PSALMUS LV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LIV.