monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS LII. <<<     >>> PSALMUS LIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LIII.

1 IN FINEM IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHAEI, ET DIXISSENT AD SAUL: NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS? Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me.
2 Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
3 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
4 DIAPSALMA. Ecce <enim> Deus adiuvat me <et> Dominus susceptor est animae meae.
5 Averte mala inimicis meis: <et> in veritate tua disperde illos.
6 Voluntarie sacrificabo tibi <et> confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
7 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
8 IN FINEM, IN CARMINIBUS, INTELLECTUS DAVID, CUM VENISSENT ZIPHAEI, ET DIXISSENT AD SAUL: NONNE ECCE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS? Deus, in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua libera me.
9 Deus, exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei.
10 Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
11 DIAPSALMA. Ecce enim Deus adiuvat [Ms. adiuvit] me: et Dominus susceptor est animae meae.
12 Averte mala [Ms. add. in] inimicis meis: in veritate tua disperde illos.
13 Voluntarie sacrificabo tibi: et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
14 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti [Ms. eruisti] me: et super inimicos meos respexit oculus meus.
Hieronymus HOME