monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS LI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS L. <<<     >>> PSALMUS LII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS LI.

1 IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET NUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT EI: VENIT DAVID IN DOMUM ACHIMELECH. Quid gloriaris in malitia, <qui> potens <es> in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
2 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
3 DIAPSALMA. Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
4 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
5 DIAPSALMA. Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, <et dicent> Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, <et> praevaluit in vanitate sua.
6 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei: speravi in misericordia Dei in aeternum, et in saeculum รท saeculi> Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, in conspectu sanctorum tuorum.
7 IN FINEM, INTELLECTUS DAVID, CUM VENIT DOEG IDUMAEUS, ET ANNUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT ILLIS: ECCE VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
8 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
9 DIAPSALMA. Dilexisti omnia verba praecipitationis, in lingua dolosa.
10 Propterea destruet te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium.
11 DIAPSALMA. [Ms. add. et] Videbunt iusti, et timebunt: et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem sibi: [Ms. suum]: sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
12 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini [Ms. Dei]: speravi in misericordia Dei mei in aeternum, et in saeculum saeculi.
13 Confitebor tibi, Domine, in saeculo, quia fecisti: et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, ante conspectum sanctorum tuorum.
Hieronymus HOME