monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XLIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XLVIII. <<<     >>> PSALMUS L.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLIX.

1 PSALMUS ASAPH. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram.
2 A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris <eius> Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit.
3 Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.
4 Advocabit coelum desursum, et terram discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
6 Annuntiabunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
7 DIAPSALMA. Audi, populus meus: et loquar, Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te, holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus <et> boves.
11 Cognovi omnia volatilia coeli: et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis <terrae> et plenitudo eius.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo <sacrificium> laudis: et redde altissimo vota tua.
14 + Et> invoca me in die tribulationis: <et eruam te, et honorificabis me.
15 DIAPSALMA. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum.
16 Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam <ponebas> Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
17 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti, et tacui.
18 Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
19 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum: ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.
20 Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
21 PSALMUS ASAPH [Ms. IPSI DAVID].
22 Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris eius.
23 Deus manifestus veniet: Deus noster, et non silebit.
24 Ignis in conspectu eius ardebit: et in circuitu eius tempestas valida.
25 Advocabit coelum sursum et terram: ut discerneret [ Ms. discernere) populum suum. Congregate illi sanctos eius: qui ordinaverunt testamentum eius, super sacrificia.
26 Annuntiaverunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
27 DIAPSALMA. Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor tibi, quoniam Deus Deus tuus ego sum.
28 Non super sacrificia tua arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
29 Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
30 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves.
31 Cognovi omnia volatilia coeli: et species agri mecum est.
32 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius.
33 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis: et redde altissimo vota tua.
34 Invoca me in die tribulationis tuae: et eripiam te, et magnificabis me.
35 DIAPSALMA. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos post te.
36 Si videbas furem, simul currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
37 Os tuum abundavit nequitia: et lingua tua concinnavit dolum.
38 Sedens adversum fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
39 Haec fecisti, et tacui: existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis.
40 Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam: intelligite haec omnes qui obliviscimini Dominum, ne quando rapiat, et non sit qui eripiat.
41 Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XLVIII. <<<     >>> PSALMUS L.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XLIX.