Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLVII.
1 | CANTICUM PSALMI FILIIS CORE, <SECUNDA SABBATI> Magnus Dominus, et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, <in> monte sancto eius. |
2 | Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion: latera aquilonis, civitas regis magni. |
3 | Deus in domibus eius cognoscetur: cum suscipiet eam. |
4 | Quoniam ecce reges congregati sunt: convenerunt in unum. |
5 | Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: tremor apprehendit eos. |
6 | Ibi dolores ut parturientis: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. |
7 | Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. |
8 | DIAPSALMA. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui. |
9 | Secundum nomen tuum, Deus, sic <et> laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. |
10 | Laetetur mons Sion, <et> exsultent filiae Iudae, propter iudicia tua <Domine> Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. |
11 | Ponite corda vestra in virtute eius <et> distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera. |
12 | Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum <saeculi> ipse reget nos in saecula. |
13 | PSALMUS CANTICI, FILIIS CORE, SECUNDA SABBATI. Magnus Dominus, et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. |
14 | Dilatans exsultationes universae terrae mons Sion: latera aquilonis, civitas regis magni. |
15 | Deus in gradibus eius dignoscetur: dum suscipiet eam. |
16 | Quoniam ecce reges congregati sunt, et convenerunt in unum. |
17 | Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt: tremor apprehendit eos. |
18 | Ibi dolores sicut parturientis: in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. |
19 | Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. |
20 | DIAPSALMA. Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. |
21 | Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. |
22 | Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine. |
23 | Circumdate Sion et complectimini eam, narrate in turribus eius; ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite gratias eius, ut enarretis in progenie altera. |
24 | Quoniam hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi, et [Ms. tacet et] ipse reget nos in saecula. |