Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLV.
1 | IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS. Deus noster refugium et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. |
2 | Propterea non timebimus turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris. |
3 | Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius. |
4 | DIAPSALMA. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. |
5 | Deus in medio eius non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo. |
6 | Conturbatae sunt gentes, <et> inclinata sunt regna, dedit vocem suam, mota est terra. |
7 | Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. |
8 | DIAPSLAMA. Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram: auferens bella usque ad fines terrae: Arcum conteret, et confringet arma: <et scuta comburet igni. |
9 | Vacate et videte, quoniam ego <sum> Deus, exaltabor in gentibus <et> exaltabor in terra. |
10 | Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. |
11 | + DIAPSALMA. IN FINEM, FILIIS CORE, PRO ARCANIS, PSALMUS. Deus noster refugium et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. |
12 | Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor [Ms. corde] maris. |
13 | Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius DIAPSALMA. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus: Deus in medio eius non commovebitur. |
14 | Adiuvabit eam Deus vultu suo: conturbatae sunt gentes, et [Ms. tac. et] inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. |
15 | Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. |
16 | DIAPSALMA. Venite, et videte opera Domini: quae posuit prodigia super terram. |
17 | Auferens bella usque ad fines terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. |
18 | Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Ms. Dominus]: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. |
19 | Dominus [Ms. Deus] virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. |