monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XLIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XLII. <<<     >>> PSALMUS XLIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLIII.

1 IN FINEM, FILIIS CORE, <AD> INTELLECTUM. Deus, auribus nostris audivimus: patres nostri annuntiaverunt nobis Opus quod operatus es in diebus eorum, <et> in diebus antiquis.
2 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.
3 Nec enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos.
4 Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti <in> eis.
5 Tu es ipse rex meus <et> Deus meus> qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu: <et ** in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
8 Salvasti enim nos de affligentibus nos: et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die: et <in> nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 DIAPSALMA. Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris <Deus> in virtutibus nostris! Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros: et qui oderunt nos diripiebant sibi.
11 Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus dispersisti nos.
12 Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
13 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris: subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
14 Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in populis.
15 Tota die verecundia mea contra me <est:> et confusio faciei meae cooperuit me.
16 A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
17 Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te: et inique non egimus in testamento tuo.
18 <Et> non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua.
19 Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis: et cooperuit nos umbra mortis.
20 Si obliti sumus nomen Dei nostri: et <si> expandimus manus nostras ad Deum alienum.
21 Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis.
22 Quoniam propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, รท et> ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae.
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: conglutinatus est <in> terra venter noster.
26 Exsurge <Domine> adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum.
27 IN FINEM, FILIIS CORE, AD INTELLECTUM. Deus, auribus nostris audivimus: et [Ms. tac. et] patres nostri annuntiaverunt nobis Opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
28 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et expulisti eos.
29 Non enim in gladio suo possederunt terram: et brachium eorum non salvavit eos.
30 Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuit tibi in illis.
31 Tu es ipse rex meus et Deus meus: qui mandas salutem Iacob.
32 In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos.
33 Non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non salvabit me.
34 Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui nos oderunt confudisti.
35 In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.
36 DIAPSALMA. Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris! Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris, et eos [Ms. tac. eos] qui nos oderunt, diripiebant sibi.
37 Dedisti nos tamquam oves escarum: et in gentibus [Ms. nationibus] dispersisti nos.
38 Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
39 Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt.
40 Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in plebibus.
41 Tota die verecundia mea contra me est: et confusio vultus mei operuit me.
42 A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
43 Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te: et inique non egimus in testamento tuo, et non recessit retro cor nostrum.
44 Et declinasti semitas nostras a [Ms. de] via tua, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis [Ms. infirmitatis], et operuit nos umbra mortis.
45 Si obliti sumus nomen Dei [Ms. Domini] nostri; et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.
46 Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis.
47 Quoniam propter te morte afficimur tota die: aestimati sumus ut oves occisionis.
48 Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem.
49 Quare faciem tuam avertis? oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: adhaesit [Ms. haesit] in terra venter noster.
50 Exsurge, Domine, adiuva nos: et libera [Ms. redime] nos propter nomen tuum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XLII. <<<     >>> PSALMUS XLIV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XLIII.