Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XLI.
1 | IN FINEM, INTELLECTUS, FILIIS CORE. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. |
2 | Sitivit anima mea ad Deum + fortem> vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. |
3 | In voce exsultationis, et confessionis, sonus epulantis. |
4 | Quare tristis es, anima mea? et <quare> conturbus me? Spera in Deo, quoniam + adhuc> confitebor illi: salutare vultus mei <et> Deus meus. |
5 | Ad me ipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico. |
6 | Abyssus + ad> abyssum invocat: in voce cataractarum tuarum. |
7 | Omnia excelsa tua et fluctus tui, super me transierunt. |
8 | In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte canticum eius. |
9 | Apud me oratio Deo vitae meae, dicam Deo: Susceptor meus <es>. |
10 | Quare oblitus es mei? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur ossa mea: exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei. |
11 | Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam + adhuc> confitebor: illi salutare vultus mei + et> Deus meus. |
12 | IN FINEM, PSALMUS DAVID, INTELLECTUS FILIIS CORE [Ms. INTELLECTUS FILIIS CORE PSALMUS]. |
13 | Sicut [Ms. Quemadmodum] cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. |
14 | Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes [Ms. panis] die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Haec recordatus [Ms. memoratus] sum, et effudi in [Ms. super] me animam meam: quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. |
15 | In voce exsultationis, et confessionis sonus epulantis. |
16 | Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo [Ms. Dominum], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. |
17 | A me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui, Domine, de terra Iordanis, et Hermonis [Ms. Hermoni] a monte modico. |
18 | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum: omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. |
19 | In die mandavit Dominus misericordiam suam: et nocte declaravit. |
20 | Apud me oratio Deo vitae meae: dicam Deo [Ms. add. meo]: Susceptor meus es. |
21 | Quare me oblitus es? et quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraverunt me qui tribulant me: dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Quare tristis es, anima? et quare conturbas me? Spera in Deo [Ms. Dominum], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus. |