monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XL.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXIX. <<<     >>> PSALMUS XLI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XL.

1 IN FINEM, PSALMUS DAVID. Beatus qui intelligit super egenum <et pauperem> in die mala liberabit eum Dominus.
2 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius.
3 Dominus opem ferat illi super lectum doloris <eius ** universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
4 Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi.
5 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur, ut videret, vana loquebatur: cor eius congregavit iniquitatem sibi.
6 Egrediebatur foras: et loquebatur in idipsum.
7 Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi.
8 Verbum iniquum constituerunt adversum me รท Numquid> qui dormit non adiiciet, ut resurgat? Etenim homo pacis meae in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
9 Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et retribuam eis.
10 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
11 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
12 Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat.
13 IN FINEM, PSALMUS DAVID [MS. IPSI DAVID].
14 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit [Ms. malo eruet] cum Dominus.
15 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam eius: et [Ms. ut] non tradat eum in manus inimici eius.
16 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius.
17 Universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
18 Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia [Ms. quoniam] peccavi tibi.
19 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et periet [Ms. peribit] nomen eius? Et ingrediebantur, ut viderent, vana locutum est cor eorum: congregaverunt iniquitatem sibi.
20 Et egrediebantur foras, et loquebantur: simul in unum susurrabant.
21 Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi verbum iniquum mandaverunt adversum me.
22 Numquid qui dormit non adiiciet, ut resurgat [Ms. surgat]? Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos, ampliavit adversus me supplantationem.
23 Tu autem, Domine, miserere mei: et resuscita me, et reddam [Ms. retribuam] illis.
24 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quia non gaudebit inimicus meus super me.
25 Propter innocentiam autem meam [Ms. tac. meam] suscepisti me: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
26 Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXIX. <<<     >>> PSALMUS XLI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XL.