monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVIII. <<<     >>> PSALMUS XL.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXIX.

1 IN FINEM, DAVID PSALMUS. Exspectans exspectavi Dominum: et intendit mihi.
2 Et <ex> audivit preces meas: et eduxit me de lacu cu miseriae, <et> de luto faecis.
3 Et statuit super petram pedes meos: <et> direxit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro: Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas.
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
7 Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
8 Sacrificium et oblationem noluisti: aures <autem perfecisti mihi.
9 Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi: Ecce venio.
10 In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
11 Aununtiavi iustitiam <tuam> in ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
12 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
13 Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam, a concilio multo.
14 Tu <autem> Domine, ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
15 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem.
16 Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
17 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice.
18 Confundantur, et revereantur, simul qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
19 Convertantur retrorsum, et revereantur, qui volunt mihi mala.
20 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
21 Exsultent, et laetentur super te omnes quaerentes te <et> dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
22 Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus sollicitus est mei.
23 Adiutor meus et protector meus tu es, Deus meus, ne tardaveris.
24 IN FINEM PSALMUS DAVID [MS. IPSI DAVID PSALMUS].
25 Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis.
26 Et statuit supra [Ms. super] petram pedes meos, et direxit gressus meos: et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro.
27 Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
28 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitatem et insanias falsas.
29 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est quis similis tibi.
30 Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum: sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi.
31 Holocausta etiam pro delicto non postulasti [Ms. petisti]: tunc dixi: Ecce venio.
32 In capite libri scriptum est de me, ut faciam [Ms. facerem] voluntatem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
33 Bene nuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo.
34 Domine, tu cognovisti: iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
35 Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam a synagoga [Ms. congregatione] multa.
36 Tu autem, Domine, ne longe facias [Ms. elonginquaveris] misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
37 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem.
38 Multiplicatae [Ms. multiplicati] sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me [Ms. derelinquit].
39 Complaceat tibi, Domine, ut eripias me: Domine, in auxilium meum respice.
40 Confundantur, et revereantur inimici mei: qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
41 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant mihi mala.
42 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
43 Exsultent, et laetentur qui quaerunt te, Domine; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
44 Ego vero egenus et pauper sum; Dominus curam habet mei.
45 Adiutor meus et liberator meus es tu, Domine, ne tardaveris.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVIII. <<<     >>> PSALMUS XL.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIX.