monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVII. <<<     >>> PSALMUS XXXIX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXVIII.

1 IN FINEM IPSI IDITHUN, CANTICUM DAVID. Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea.
2 Posui ori meo custodiam: cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui et รท> humiliatus sum <et> silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me <et> in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum.
6 Et numerum dierum meorum, quis est? ut sciam quid desit mihi.
7 Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te.
8 Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
9 DIAPSALMA. Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur.
10 Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
11 Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? <et> substantia mea apud te est.
12 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
13 Obmutui <et> non aperui os meum, quoniam tu fecisti: amove a me plagas tuas.
14 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem.
15 Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane <conturbatur> omnis homo.
16 DIAPSALMA. <Ex> audi orationem meam, Domine, et deprecationem <meam> auribus percipe lacrymas meas: Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, <et> peregrinus: sicut omnes patres mei.
17 Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam: et amplius non ero.
18 IN FINEM, PRO IDITHUN, CANTICUM DAVID [Aug. IPSI DAVID].
19 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea.
20 Posui ori meo custodiam: dum consistit peccator adversus me.
21 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
22 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescit ignis.
23 Locutus sum in lingua mea: Notum mihi fac, Domine, finem meum: et numerum dierum meorum, quis [Ms. qui] est? ut sciam quid desit mihi.
24 Ecce veteres posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihil ante te est [Ms. tacet est].
25 Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
26 DIAPSALMA. Quamquam in imagine Dei ambulat homo: vane conturbabitur.
27 Thesaurizat, et ignorat cui congreget ea: et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea tamquam nihil ante te est.
28 Ab omnibus iniquitatibus meis eripe [Ms. erue] me: opprobrium insipienti dedisti me.
29 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me, amove a me plagas tuas: a fortitudine enim manus tuae ego defeci in increpationibus.
30 Propter iniquitatem corripuisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam eius.
31 Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
32 DIAPSALMA. Exaudi, Deus, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas.
33 Quoniam incola ego sum apud te in terra: et peregrinus sicut omnes patres mei.
34 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam: et amplius non ero
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVII. <<<     >>> PSALMUS XXXIX.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVIII.