monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVI. <<<     >>> PSALMUS XXXVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXVII.

1 PSALMUS DAVID, IN COMMEMORATIONEM รท DE SABBATHO>.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
3 Quoniam sagittae tuae in fixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei, et proximi mei, adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
13 Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quaerebant animam meam, Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Ne quando supergaudeant mihi <inimici mei> et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: <et> cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt <super me> et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus: ne discesseris a me.
23 Intende in adiutorium meum, Domine, <Deus> salutis meae.
24 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], IN REMEMORATIONE [Ms. recordationem] SABBATHI. Domine, ne in ira tua arguas me: neque in furore tuo corripias me.
25 Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
26 Nec [Ms. non] est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, et [Ms. tacet et] non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum.
27 Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me.
28 Computruerunt, et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
29 Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
30 Quoniam anima mea completa est illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
31 Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque, rugiebam a gemitu cordis mei: et ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
32 Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea: et lumen oculorum meorum, non est mecum.
33 Amici mei, et proximi mei, adversus me appropiaverunt [Ms. appropinquaverunt], et steterunt, et proximi mei a longe steterunt.
34 Et vim faciebant qui quaerebant animam meam: et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
35 Ego autem velut surdus non audiebam; et sicut mutus, qui non aperit [Ms. aperiens] os suum.
36 Et factus sum ut homo non audiens: et non habens in ore suo increpationes [Ms. argutiones].
37 Quoniam in te, Domine, speravi, dixi: Tu exaudies me, Domine Deus meus.
38 Quia dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei, et dum commoverentur pedes mei, in me magna locuti sunt.
39 Quoniam ego ad flagella paratus sum: et dolor meus ante me est semper.
40 Quoniam iniquitatem meam ego pronuntio: et cogitabo pro peccato meo.
41 Inimici mei autem vivunt, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
42 Qui retribuebant mihi mala pro bonis, detrahebant mihi quoniam subsecutus sum iustitiam.
43 Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me: intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meae.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXVI. <<<     >>> PSALMUS XXXVIII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVII.