monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXV. <<<     >>> PSALMUS XXXVII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXVI.

1 <IPSI> DAVID. Aleph.
2 Noli aemulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.
3 Quoniam tamquam fenum velociter arescent: et quemadmodum olera herbarum cito decident.
4 Beth.
5 Spera in Domino, et fac bonitatem: <et> inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
6 Delectare in Domino; et dabit tibi petitiones cordis tui.
7 Gimel.
8 Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.
9 Et educet quasi lumen iustitiam tuam, et iudicium tamquam meridiem.
10 Daleth.
11 Subditus esto Domino, et ora eum: Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente iniustitias: He.
12 Desine ab ira, et derelinque furorem: noli aemulari, ut maligneris.
13 Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
14 Vav.
15 Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum eius, et non invenies.
16 Mansueti autem haereditabunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis.
17 Zain.
18 Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.
19 Dominus <autem> irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.
20 Heth.
21 Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum, Ut deiiciant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.
22 Teth.
23 Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.
24 Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
25 Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
26 Iod.
27 Novit Dominus dies immaculatorum: et haereditas eorum in aeternum erit.
28 Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur.
29 Caph.
30 Quia peccatores peribunt.
31 Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes quemadmodum fumus deficient.
32 Lamed.
33 Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur, et tribuet.
34 Quia benedicentes ei haereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.
35 Mem.
36 Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.
37 Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
38 Nun.
39 Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem.
40 Tota die miseretur, et commodat: et semen illius in benedictione <erit> Samech.
41 Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum <saeculi> Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur.
42 <Iniusti punientur> et semen impiorum peribit.
43 Iusti <autem> haereditabunt terram: et inhabitabunt in saeculum <saeculi> super eam.
44 Phe.
45 Os iusti meditabitur sapientiam: et lingua eius loquetur iudicium.
46 Lex Dei eius in corde ipsius <et> non supplantabuntur gressus eius.
47 Sade.
48 Considerat peccator iustum: et quaerit mortificare eum.
49 Dominus <autem> non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum cum iudicabitur <illi> Coph.
50 Exspecta Dominum, et custodi viam eius, et exaltabit te, ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.
51 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.
52 Res.
53 Et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus <locus eius> Sin.
54 Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
55 Iniusti autem disperibunt simul, reliquiae impiorum interibunt.
56 Vau Thau.
57 Salus autem iustorum a Domino <et > protector eorum in tempore tribulationis.
58 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et> eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
59 HUIC [Ms. IPSI] DAVID. Aleph.
60 Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.
61 Quoniam tamquam fenum velociter arescent: et sicut olera herbarum cito cadent.
62 Beth.
63 Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis [Ms. divitibus] eius.
64 Delectare in Domino: et dabit tibi petitionem cordis tui.
65 Gimel. Revela Domino [Ms. ad Dominum] viam tuam, et spera in eo [Ms. eum]: et ipse faciet.
66 Et educet tamquam [Ms. sicut] lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum, sicut meridiem.
67 Daleth.
68 Subditus esto Domino, et obsecra eum: ne aemulatus fueris [Ms. subaemuleris] eum, qui prosperatur in via sua, in homine faciente iniquitatem.
69 He. Desine ab ira, et derelinque [Ms. relinque] furorem, ne aemuleris [Ms. subaemuleris], ut nequiter facias.
70 Quoniam qui nequiter agunt, exterminabuntur: qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram.
71 Vau.
72 Pusillum adhuc, et non erit peccator: et quaeres locum eius, nec invenies.
73 Mansueti autem possidebunt terram: et delectabuntur in multitudine pacis.
74 Zain.
75 Observabit peccator iustum, et fremet [Ms. stridet] super eum dentibus suis: Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
76 Heth. Gladium evaginaverunt [Ms. eduxerunt] peccatores: tetenderunt [Ms. extenderunt] arcum suum, ut deiiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde.
77 Teth. Gladius [Ms. framea] eorum intret in cor ipsorum: et arcus eorum conteratur.
78 Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.
79 Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.
80 Iod.
81 Novit Dominus vias immaculatorum: et haereditas eorum in aeternum erit.
82 Non confundentur in tempore malo: et in diebus famis saturabuntur [Ms. manet].
83 Caph.
84 Quoniam peccatores peribunt.
85 Inimici autem Domini mox ut honorati et exaltati fuerint: deficientes ut fumus, deficient.
86 Lamed.
87 Mutuatur peccator, et non solvit: iustus autem miseretur, et commodat.
88 Quoniam benedicentes eum possidebunt terram: maledicentes autem illum disperient.
89 Mem.
90 A Domino gressus hominis: diriguntur [Ms. dirigetur]: et viam eius volet.
91 Cum ceciderit iustus, non conturbabitur: quia Dominus firmat manum eius.
92 Nun.
93 Iuvenior fui, et senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius egens pane.
94 Tota die miseretur, et commodat: et semen eius in benedictione erit.
95 Samech.
96 Declina a malo et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi [Ms. saecula saeculorum]: Quoniam Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur.
97 Iniusti autem punientur: et semen impiorum peribit.
98 Iusti vero [Ms. tacet vero] haereditate possidebunt terram: et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
99 Phe.
100 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.
101 Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.
102 Sade.
103 Considerat peccator iustum, et quaerit perdere [Ms. mortificare] eum: Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius, nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
104 Coph.
105 Exspecta Dominum, et custodi vias eius, et exaltabit te, ut inhabites terram: cum perient peccatores, videbis.
106 Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani.
107 Res.
108 Transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus eius.
109 Sin. Custodi veritatem [Ms. innocentiam], et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
110 Iniusti autem disperient simul reliquiae impiorum peribunt.
111 Vau Thau.
112 Salus autem iustorum a Domino est [Ms. tacet est]: et protector eorum est in tempore tribulationis.
113 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eripiet eos a peccatoribus, et salvos faciet eos, quoniam speraverunt in eo [Ms. eum].
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXV. <<<     >>> PSALMUS XXXVII.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXVI.