monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXIV. <<<     >>> PSALMUS XXXVI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXV.

1 IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID. Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 Verba oris eius iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit <omni> viae non bonae, malitiam <autem> non odivit.
5 Domine in coelo misericordia tua: <et> veritas tua usque ad nubes.
6 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa.
7 Homines et iumenta salvabis, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus! Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitae: <et> in lumine tuo videbimus lumen.
10 Praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
13 IN FINEM, SERVO DOMINI DAVID [Ms. IPSI DAVID] PSALMUS. Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
14 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniret iniquitatem suam et odium.
15 Verba oris eius iniquitas et dolus, noluit intelligere, ut bene ageret: iniquitatem meditatus est in cubili suo.
16 Astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
17 Domine, in coelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
18 Iustitia tua sicut montes Dei: et iudicia tua abyssus multa.
19 Homines et iumenta salvos facies, Domine: quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.
20 Quoniam apud te est fons vitae: et [Ms. tacet et] in lumine tuo videbimus lumen.
21 Praetende misericordiam tuam scientibus te: et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
22 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatorum non moveat [Ms. moveant] me.
23 Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Hieronymus HOME