monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXIII. <<<     >>> PSALMUS XXXV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXIV.

1 <IPSI> DAVID. Iudica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me.
2 Apprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam.
5 Avertantur retrorsum, et confundantur, cogitantes mihi mala.
6 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans <eos> Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illi laqueus, quem ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum: <et> in laqueum cadat in ipsum.
9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus.
11 eum.
12 Surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me.
13 Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae.
14 Ego autem cum mihi molesti essent: induebar cilicio.
15 Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.
16 Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus, sic humiliabar.
17 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
18 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.
19 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
20 Confitebor tibi in ecclesia magna: in populo gravi laudabo te.
21 Non supergaudeant mihi, qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
22 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia + terrae> loquentes dolos cogitabant.
23 Et dilataverunt super me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
24 Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me.
25 Exsurge, et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
26 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
27 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devoravimus eum.
28 Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis.
29 Induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me.
30 Exsultent, et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.
31 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam: tota die laudem tuam.
32 HUIC DAVID. Iudica, Domine, nocentes me: expugna impugantes [Ms. expugnantes] me.
33 Apprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi.
34 Effunde frameam, et conclude adversos eos qui me persequuntur: dic animae meae, Salus tua ego sum.
35 Confundantur et revereantur inimici mei, qui quaerunt animam meam.
36 Avertantur retrorsum, et erubescant, qui cogitant [Ms. cogitantes] mihi mala.
37 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos.
38 Fiant viae eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
39 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: vane exprobraverunt animam meam.
40 Veniat illis laqueus quem ignorant, et captio, quam occultaverunt, apprehendat [Ms. comprehendat] eos: et in laqueum incidant in idipsum.
41 Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutare eius.
42 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens [Ms. eruens] inopem de manu fortioris eius: egenum et pauperem a rapientibus eum [Ms. diripientibus].
43 Exsurgentes [Ms. Insurgentes] testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me: et [Ms. tac. et] retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae.
44 Ego autem dum [Ms. cum] mihi molesti essent: induebam me cilicio [Ms. cilicium], et humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo [Ms. Sinum meum] convertebatur.
45 Sicut proximum, et [Ms. tac. et] sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tanquam lugens et contristatus, ita humiliabar.
46 Adversus me laetati sunt, et convenerunt, et congregaverunt in me flagella, et ignoraverunt.
47 Dissoluti sunt, nec compuncti sunt, tentaverunt me, et deriserunt derisu: striderunt in me dentibus suis.
48 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malefactis [Ms. ab astutiis] eorum, et a leonibus unicam meam.
49 Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna [Ms. multa]: in populo gravi laudabo te.
50 Ut [Ms. tacet ut] non insultent in me [Ms. mihi], qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis, et annuebant [Ms. annuentes] oculis.
51 Quoniam mihi quidem pacifice [Ms. pacifica] loquebantur: et super iram [Ms. in ira] dolose cogitabant.
52 Dilataverunt in me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: vidisti, Domine, ne silas: Domine, ne discedas a me.
53 Exsurge, Domine, et intende iudicium meum [Ms. iudicio meo] Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
54 Iudica me secundum magnam misericordiam tuam, Domine Deus meus, ut non insultent in me inimici mei: nec dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae, nec dicant: Obsorbuimus eum.
55 Erubescant, et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur pudore et reverentia, qui magna loquuntur adversum me.
56 Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Sed [Ms. tacet sed] et lingua mea meditabitur iustitiam tuam: tota die laudem tuam.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXIII. <<<     >>> PSALMUS XXXV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIV.