monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXII. <<<     >>> PSALMUS XXXIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXIII.

1 DAVID, CUM IMMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo.
2 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
3 Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in idipsum.
4 <Ex> quisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
5 Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.
6 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit + eum> et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
7 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.
8 Gustate, et videte, quoniam suavis <est> Dominus: Beatus vir qui sperat in eo.
9 Timete Dominum <omnes> sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
10 Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum, non minuentur omni bono.
11 <DIAPSALMA> Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos.
12 Quis est homo, qui vult vitam: diligit dies videre bonos? Prohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne loquantur dolum.
13 Diverte a malo et fac bonum: <in> quire pacem, et persequere eam.
14 Oculi Domini super iustos: et aures eius in preces eorum.
15 Vultus <autem> Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
16 Clamaverunt <iusti> et Dominus exaudivit รท eos> et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
17 Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
18 Multae tribulationes iustorum: et de omnibus his liberabit eos Dominus.
19 Custodit <Dominus> omnia ossa eorum: unum ex iis non conteretur.
20 Mors peccatorum pessima: et qui oderunt iustum delinquent.
21 Redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquet omnes qui sperant in eo.
22 PSALMUS DAVID, CUM [Ms. IPSI DAVID QUANDO] COMMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT. Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo.
23 In Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti, et laetentur.
24 Magnificate Dominum mecum: et exaltemus nomen eius in invicem [Ms. unum].
25 Inquisivi Dominum, et exaudivit me: et ex omnibus tribulationibus meis eripuit [Ms. eruit] me.
26 Accedite ad eum, et illuminamini: et vultus vestri non erubescent.
27 Iste pauper [Ms. inops] clamavit, et Dominus exaudivit eum: et ex omnibus tribulationibus eius liberavit [Ms. salvum fecit] eum.
28 Immittet angelus Domini [Ms. angelum Dominus] in circuitu timentium eum: et eripiet [Ms. eruet] eos.
29 Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus: Beatus vir qui sperat in eo [Ms. eum].
30 Timete Dominum omnes [Ms. tac. omnes] sancti eius quoniam nihil deest timentibus eum.
31 Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non deficient [Ms. minuentur] omni bono.
32 DIAPSALMA. Venite, filii, audite me [Ms. tac. me]: timorem Domini docebo vos.
33 Quis est homo qui vult vitam: et eupit [Ms. diligit] videre dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo: et labia tua ne [Ms. ut non] loquantur dolum.
34 Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem: et sequere eam.
35 Oculi Domini super iustos: et aures eius ad [Ms. in] preces eorum.
36 Vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum.
37 Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos: et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit [Ms. eruit] eos.
38 Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde; et humiles spiritu salvavit.
39 Multae tribulationes iustorum: et de his omnibus liberavit [Ms. eruit] eos Dominus.
40 Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex eis [Ms. illis] non conteretur.
41 Mors peccatorum pessima est [Ms. tac. est]: et qui oderunt iustum delinquent [Ms. delinquunt].
42 Redimet Dominus animas servorum suorum: et non delinquent omnes qui sperant in eo [Ms. eum].
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXXII. <<<     >>> PSALMUS XXXIV.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXXIII.