monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > PSALMUS XXXI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXX. <<<     >>> PSALMUS XXXII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXXI.

1 + HUIC> DAVID, INTELLECTUS. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna <mea> dum configitur spina.
5 <DIAPSALMA>.
6 Delictum meum cognitum <tibi> feci, et iniustitiam meam non abscondi.
7 Dixi: Confitebor <adversum me> iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
8 DIAPSALMA. Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.
9 Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
10 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
11 DIAPSALMA. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
12 Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus.
13 In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
14 Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
15 Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde.
16 IPSI DAVID, INTELLECTUS [Ms. INTELLIGENTIA].
17 Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
18 Beatus vir, cui non imputavit [Ms. imputabit] Dominus peccatum: nec [Ms. non] est in ore eius dolus.
19 Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea: dum clamarem tota die.
20 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna, dum configitur spina.
21 DIAPSALMA. Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitias meas non operui.
22 Dixi: Pronuntiabo adversus me iniustitias meas Domino: et tu remisisti [Ms. dimisisti] impietatem cordis mei.
23 DIAPSALMA. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno: verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
24 Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me.
25 DIAPSALMA. Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
26 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
27 In freno et camo maxillas eorum constringes [Ms. confringe], qui non approximant [Ms. appropinquant] ad te.
28 Multa flagella peccatorum [Ms. peccatoris]: sperantes autem in Domino misericordia circumdabit.
29 Laetamini in Domino, et exsultate, iusti: et gloriamini, omnes recti corde.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXX. <<<     >>> PSALMUS XXXII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > PSALMUS XXXI.