Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXIX.
1 | PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. |
2 | Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. |
3 | Domine, eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. |
4 | Psallite Domino, sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius. |
5 | Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. |
6 | Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia. |
7 | Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. |
8 | Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. |
9 | Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. |
10 | Ad te, Domine, clamabo: et ad Deum <meum> deprecabor. |
11 | Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis? aut annuntiabit veritatem tuam? Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus <factus> est adiutor meus. |
12 | Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. |
13 | Ut cantet tibi gloria <mea> et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. |
14 | Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine, abstraxisti [Ms. eduxisti] ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. |
15 | Psallite Domino, sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius. |
16 | Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate ipsius [Ms. eius]. |
17 | Ad vesperum [Ms. vespera] demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia [Ms. exsultatio]. |
18 | Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. |
19 | Domine, in bona voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. |
20 | Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor; quae utilitas in sanguine meo, dum descendo [Ms. descendero] in corruptionem? Numquid confitebitor tibi pulvis? aut annuntiabit veritatem tuam? Audivit Dominus, et misertus est mihi [Ms. mei]: Dominus factus est adiutor meus. |
21 | Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. |
22 | Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. |