monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXVII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXVI. <<<     >>> PSALMUS XXVIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXVII.

1 <PSALMUS IPSI * DAVID. Ad te, Domine, clamabo, Deus meus, ne sileas a me, ne quando taceas a me> et assimilabor descendentibus in lacum.
2 <Ex * audi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne <simul * trahas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem <ne perdas me> Qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
5 Secundum opera manuum eorum tribue illis: redde retributionem eorum ipsis.
6 Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius destrues illos, et non aedificabis eos.
7 Benedictus Dominus: quoniam <exaudivit vocem deprecationis meae.
8 Dominus adiutor meus et protector meus: in ipso speravit cor meum et adiutus sum.
9 Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor ei.
10 Dominus fortitudo plebis suae: et protector salvationum Christi sui est.
11 Salvum fac populum tuum <Domine * et benedic haereditati tuae: et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
12 HUIC DAVID PSALMUS. Ad te, Domine, clamavi, Deus meus, ne sileas a me: et ero similis descendentibus in lacum.
13 Exaudi vocem deprecationis meae, dum oro ad te: et [Ms. tacet et] dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
14 Ne simul tradas me cum peccatoribus: et cum operantibus iniquitatem ne perdas me.
15 Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo: mala autem sunt [Ms. tacet sunt] in cordibus eorum [Ms. suis].
16 Da illis, Domine [Ms. tac. Domine], secundum opera eorum: et secundum nequitias studiorum retribue illis.
17 Redde retributionem eorum [Ms. ipsorum] ipsis: quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius non consideraverunt.
18 Destrue illos, nec [Ms. et non] aedificabis eos; benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
19 Dominus adiutor meus et protector meus: et in ipso [Ms. in ipsum] speravit cor meum, et adiutus sum.
20 Et refloruit caro mea: et ex voluntate mea confitebor illi.
21 Dominus fortitudo plebis suae: et protector salutarium Christi sui est.
22 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haeriditatem tuam: et rege eos, et extolle illos usque in saeculum.
Hieronymus HOME