monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXIV. <<<     >>> PSALMUS XXVI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXV.

1 PSALMUS DAVID. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
2 Et in Domino sperans non infirmabor.
3 Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
4 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
5 Non sedi cum concilio vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
6 Odivi ecclesiam malignantium: et cum impiis non sedebo.
7 Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum, Domine.
8 Ut audiam vocem laudis: et enarrem universa mirabilia tua.
9 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
10 Ne perdas cum impiis animam meam: et cum viris sanguinum vitam meam.
11 In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
12 Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei.
13 Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam รท te> Domine.
14 PSALMUS [Ms. IPSI] DAVID. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum.
15 Et in Domino sperans non infirmabor.
16 Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum.
17 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: et complacui in veritate tua.
18 Non sedi in consilio [Ms. concilio] vanitatis: et cum iniqua gerentibus non introibo.
19 Odivi congregationem malignorum: et cum impiis non sedebo.
20 Lavabo inter innocentes manus meas: et circuibo altare tuum, Domine.
21 Ut audiam vocem laudis tuae: et enarrem universa mirabilia tua.
22 Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum tabernaculi [Ms. habitationis] gloriae tuae.
23 Ne perdas cum impiis animam meam: et cum viris sanguinum vitam meam, in quorum manibus iniquitates sunt.
24 Dextera eorum repleta est muneribus: ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei.
25 Pes enim meus stetit in via recta: in ecclesiis benedicam Dominum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXIV. <<<     >>> PSALMUS XXVI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXV.