Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXIV.
1 | PSALMUS DAVID. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. |
2 | Neque irrideant me inimici mei: et <enim> universi, qui sustinent te, non confundentur. |
3 | Confundantur <omnes> iniqua agentes, supervacue. |
4 | Vias tuas, Domine, demonstra mihi: <et> semitas tuas edoce me. |
5 | Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus salvator meus, <et> te sustinui tota die. |
6 | Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. |
7 | Delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris. |
8 | Secundum misericordiam tuam memento mei + tu ** propter bonitatem tuam, Domine. |
9 | Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. |
10 | Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas. |
11 | Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. |
12 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
13 | Quis est homo qui timet Dominum? legem statui ei in via, quam elegit. |
14 | Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditabit terram. |
15 | Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius, ut manifestetur illis. |
16 | Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
17 | Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego. |
18 | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. |
19 | Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. |
20 | Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. |
21 | Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. |
22 | Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. |
23 | Libera, Deus Israel, ex omnibus tribulationibus suis. |
24 | IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
25 | Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido: non erubescam, neque irrideant me inimici mei. |
26 | Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur iniqua facientes vane. |
27 | Vias tuas, Domine, notas fac mihi: et semitas tuas edoce me. |
28 | Dirige me in veritate tua, et doce me: quia [Ms. quoniam] tu es Deus salutaris [Ms. salvator] meus, et te sustinui tota die. |
29 | Reminiscere miserationum tuarum, Domine: et misericordiae tuae, quae a saeculo sunt. |
30 | Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris: secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, propter bonitatem tuam, Domine. |
31 | Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuit [Ms. statuet] delinquentibus in via. |
32 | Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas. |
33 | Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. |
34 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo, copiosum [Ms. multum] est enim. |
35 | Quis est homo, qui timeat Dominum? legem statuit [Ms. statuet] ei in via, quam elegit. |
36 | Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditatem [Ms. haereditate] possidebit terram. |
37 | Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius [Ms. eius] ut manifestetur illis. |
38 | Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
39 | Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. |
40 | Tribulationes cordis mei dilatatae [Ms. multiplicatae] sunt: de necessitatibus meis eripe [Ms. libera] me. |
41 | Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea. |
42 | Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. |
43 | Custodi animam meam et eripe me: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. |
44 | Innocentes et recti adhaeserunt mihi: quoniam sustinui te, Domine. |
45 | Redime me, Deus Israel, ex omnibus augustiis meis. |