monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXII. <<<     >>> PSALMUS XXIV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXIII.

1 PSALMUS DAVID, PRIMA SABBATI. Domini est terra et plenitudo eius, orbis <terrarum ** et <universi> qui habitant in eo.
2 <Quia> ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam: nec iuravit in dolo <proximo suo> <Hic> accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
4 Haec est generatio quaerentium eum: quaerentium faciem Dei Iacob.
5 DIAPSALMA. Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
6 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens <in praelio.
7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
9 + DIAPSALMA. PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID], PRIMA SABBATI. Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in ea.
10 Ipse super maria fundavit eam: et super flumina praeparavit illam.
11 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus, et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam: nec iuravit in dolo proximo suo.
12 Hic [Ms. iste] accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari [Ms. salvatoris] suo.
13 Haec est generatio quaerentium Dominum: requirentium [Ms. quaerentium] faciem Dei Iacob.
14 DIAPSALMA. Tollite portas, principes, vestras [Ms. vestri], et elevamini, portae aeternales; et introibit rex gloriae.
15 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio [Ms. bello].
16 Tollite portas, principes, vestras [Ms. vestri] et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
17 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
Hieronymus HOME