monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XXII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XXI. <<<     >>> PSALMUS XXIII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXII.

1 PSALMUS DAVID. Dominus regit me, <et> nihil mihi deerit: in loco pascuae, <ibi> me collocavit.
2 Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit.
3 Deduxit me super semitas iustitiae, propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala: quoniam tu mecum es.
5 Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
6 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.
7 Impinguasti in oleo caput meum: <et> calix meus inebrians, <quam> praeclarus <est> Et misericordia <tua subsequetur me, omnibus diebus vitae meae.
8 Et <ut> inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
9 PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
10 Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit.
11 Super aquam refectionis educavit me: animam meam convertit.
12 Deduxit me super semitam iustitiae, propter nomen suum.
13 Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis: non timebo mala, quoniam tu mecum es.
14 Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
15 Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me.
16 Impinguasti in [Ms. tacet in] oleo caput meum: et poculum meum inebrians, quam praeclarum est! Et misericordia tua subsequatur me, omnibus diebus vitae meae.
17 Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.
Hieronymus HOME