Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XXI.
1 | IN FINEM, PRO ASSUMPTIONE MATUTINA, PSALMUS DAVID. Deus, Deus meus, <respice in me> quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. |
2 | Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. |
3 | Tu autem in sancto habitas, laus Israel, in te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. |
4 | Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. |
5 | Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis. |
6 | Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, <et> moverunt caput. |
7 | Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. |
8 | Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae, in te proiectus sum ex utero. |
9 | De ventre matris meae, Deus meus es tu: ne discesseris <a me> Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est, qui adiuvet. |
10 | Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. |
11 | Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. |
12 | Sicut aqua, effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. |
13 | Factum est cor meum tamquam cera liquescens, in medio ventris mei. |
14 | Aruit, tamquam testa, virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. |
15 | Quoniam circumdederunt me canes <multi> concilium malignantium obsedit me. |
16 | Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. |
17 | Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. |
18 | Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. |
19 | Erue a framea <Deus> animam meam: <et> de manu canis, unicam meam. |
20 | Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. |
21 | Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te. |
22 | Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob, glorificate eum. |
23 | Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. |
24 | Nec avertit faciem suam a me; et cum clamarem ad eum, exaudivit <me> Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. |
25 | Edent pauperes, et saturabuntur, <et> laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum <saeculi> Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. |
26 | Et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. |
27 | Quoniam Domini est regnum, et <ipse dominabitur gentium. |
28 | Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu eius cadent omnes, qui descendunt in terram. |
29 | Et anima mea illi vivet: <et semen> meum serviet ipsi. |
30 | Annuntiabitur Domino generatio ventura: et annuntiabunt iustitiam eius, populo qui nascetur, quem fecit <Dominus> IN FINEM PRO ASSUMPTIONE [Ms. SUSCEPTIONE] MATUTINA, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
31 | Deus, Deus meus, respice in [Ms. tacet in] me, quare me dereliquisti? longe a salute mea, verba delictorum meorum. |
32 | Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies: in nocte, et non ad insipientiam mihi: Tu autem in sancto habitas, laus Israel, in te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti [Ms. eruisti] eos. |
33 | Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. |
34 | Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis. |
35 | Omnes qui videbant me, aspenabantur me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. |
36 | Speravit in Domino, eripiat [Ms. eruat] eum: salvum faciat eum, quoniam vult [Ms. voluit] eum. |
37 | Quoniam tu es, qui abstraxisti [Ms. extraxisti] me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae, in te iactatus sum ex utero: de ventre matris meae, Deus meus es tu. |
38 | Ne discesseris [Ms. discedas] a me, quoniam tribulatio proxima est: et [Ms. quoniam] non est, qui adiuvet. |
39 | Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. |
40 | Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: sicut aqua, effusa sunt [Ms. effusus sum], et dispersa sunt omnia ossa mea. |
41 | Et [Ms. tacet et] factum est cor meum tamquam cera liquefiens [Ms. liquescens], in medio ventris mei. |
42 | Exaruit, velut testa, virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. |
43 | Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. |
44 | Foderunt manus meas et [Ms. tacet et] pedes meos: et dinumeraverunt omnia ossa mea. |
45 | Ipsi vero, consideraverunt, et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam [Ms. vestimentum meum miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me: ad [ Ms. in] defensionem meam aspice. |
46 | Erue a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. |
47 | Libera me [Ms. salvum me fac] de ore leonis: et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. |
48 | Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo [Ms. cantabo] te. |
49 | Qui timetis Dominum, laudate eum: universum semen Iacob, magnificate eum. |
50 | Timeat eum omne semen Israel, quoniam non sprevit, neque despexit preces pauperum [Ms. precem pauperis]: neque avertit faciem suam a me, et dum [Ms. cum] clamarem ad eum, exaudivit me. |
51 | Apud te laus mihi in Ecclesia magna: vota mea Domino reddam coram timentibus eum. |
52 | Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. |
53 | Vivet cor eorum in saeculum saeculi: reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. |
54 | Et adorabunt in conspectu eius omnes [Ms. universae] patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. |
55 | Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae: in conspectu eius procident universi [Ms. omnes], qui descendunt in terram. |
56 | Et anima mea ipsi vivet [Ms. vivit]: et semen meum serviet illi. |
57 | Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit Dominus. |