monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XIX.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XVIII. <<<     >>> PSALMUS XX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XIX.

1 IN FINEM, PSALMUS DAVID. Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
2 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
3 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
4 DIAPSALMA. Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
5 Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi, quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.
7 Exaudiet illum de coelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem <et ex> audi nos in die qua invocaverimus <te> PSALMUS DAVID [Ms. IN FINEM PSALMUS IPSI DAVID].
11 Exaudiat te Dominus, in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
12 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
13 Memor sit Dominus omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat [Ms. faciat].
14 DIAPSALMA. Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
15 Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
16 Impleat Dominus omnes petitiones tuas, nunc cognovi, quoniam salvum faciet [Ms. facit] Dominus Christum suum: et exaudiet illum de coelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae eius.
17 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
18 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem resurreximus, et erecti sumus.
19 Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die qua [Ms. in qua] invocaverimus te.
Hieronymus HOME