Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XVII.
1 | IN FINEM, PUERO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS, IN DIE QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EIUS, ET DE MANU SAUL, ET DIXIT: Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. |
2 | Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum. |
3 | Protector meus, et cornu salutis meae, <et> susceptor meus. |
4 | Laudans invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. |
5 | Circumdederunt me dolores mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. |
6 | Dolores inferni circumdederunt me: praeoccupaverunt me laquei mortis. |
7 | <Et> in tribulatione mea invocavi Dominum: et ad Deum meum clamavi. |
8 | <Et ex> audivit de templo <sancto> suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius. |
9 | Commota est, et contremuit terra: et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est <eis. |
10 | Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exarsit, carbones succensi sunt ab eo. |
11 | Inclinavit coelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius. |
12 | Et ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. |
13 | <Et> posuit tenebras, latibulum suum: in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua in nubibus aeris. |
14 | Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. |
15 | Et intonuit de coelo Dominus: et Altissimus dedit vocem suam: + grando et carbones ignis> Et misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. |
16 | Et apparuerunt fontes aquarum: et revelata sunt fundamenta orbis <terrarum> Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. |
17 | Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de aquis multis. |
18 | Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab iis, qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me. |
19 | Praevenerunt me in die in afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus: Et eduxit me in latitudinem: salvum me fecit, quoniam voluit me. |
20 | <Et> retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: <et> secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi. |
21 | Quia custodivi vias Domini: nec impie gessi a Deo meo. |
22 | Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo: et iustitias eius non repuli a me. |
23 | Et ero immaculatus cum eo: et observabo me ab iniquitate mea. |
24 | Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: <et> secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius. |
25 | Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. |
26 | <Et> cum electo electus eris: et cum perverso, perverteris. |
27 | Quoniam tu populum humilem salvum facies; et oculos superborum humiliabis. |
28 | Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas. |
29 | Quoniam in te eripiar a tentatione: et in Deo meo transgrediar murum. |
30 | Deus <meus, impolluta via eius; eloquia Domini, igne examinata: protector est omnium sperantium in se. |
31 | Quoniam quis Deus, praeter Dominum? aut quis Deus, praeter Deum nostrum? Deus, qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. |
32 | Qui perfecit pedes meos, tamquam cervorum: et super excelsa statuens me. |
33 | Qui docet manus meas ad praelium: et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea. |
34 | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me. |
35 | Et disciplina tua correxit me <in finem: et disciplina tua ipsa docebit> Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. |
36 | Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar, donec deficiant. |
37 | Confringam illos, nec potuerunt stare: cadent subtus pedes meos. |
38 | Et praecinxisti me virtute ab bellum: supplantasti insurgentes in me, subtus me. |
39 | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum: et odientes me disperdisti. |
40 | Clamaverunt (nec erat qui salvos faceret) ad Dominum, nec exaudivit eos. |
41 | Et comminuam eos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos. |
42 | Eripies me de contradictionibus populi: constitues me in caput gentium. |
43 | Populus, quem non cognovi, servivit mihi: in auditu auris obedivit mihi. |
44 | Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. |
45 | Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltetur Deus salutis meae. |
46 | Deus, qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: liberator meus de inimicis meis <iracundis> + Et> ab insurgentibus in me, exaltabis me: a viro iniquo eripies me. |
47 | Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam. |
48 | Magnificans salutes regis eius; et faciens misericordiam Christo suo, David et semini eius, usque in saeculum. |
49 | IN FINEM, PUERO DOMINI, DAVID, QUI [Ms. IPSI DAVID QUAE] LOCUTUS EST AD DOMINUM VERBA CANTICI HUIUS, IN DIE QUA ERIPUIT [Ms. ERUIT] EUM DOMINUS DE MANU SAUL, [Ms. cum Gallic.] ET DE MANU OMNIUM INIMICORUM EIUS ET DIXIT. Diligam te, Domine, virtus mea: Dominus [Ms. Domine], firmamentum meum et refugium meum. |
50 | Et liberator meus, Deus meus: adiutor meus sperabo in eum. |
51 | Protector meus, et cornu salutis meae, adiutor meus: laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. |
52 | Circumdederunt me gemitus [Ms. dolores] mortis: et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. |
53 | Dolores inferni circumdederunt me: et [Ms. tac. et] praevenerunt me laquei mortis. |
54 | Et in tribulatione [Ms. pressura] mea invocavi Dominum: et ad Deum meum clamavi. |
55 | Et exaudivit, de templo sancto suo, vocem meam, et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius. |
56 | Et commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt: quoniam iratus est eis Deus. |
57 | Ascendit fumus in ira eius: et ignis a facie eius exardescit [Ms. exardescet], carbones succensi sunt ab eo. |
58 | Et inclinavit coelos [Ms. coelum], et descendit: et caligo sub pedibus eius. |
59 | Et ascendit super Cherubim, et volavit: volavit super pennas ventorum. |
60 | Et posuit tenebras, latibulum suum: in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua in nubibus aeris. |
61 | Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. |
62 | Et intonuit de coelo Dominus: et Altissimus dedit vocem suam. |
63 | Misit sagittas suas, et dissipavit eos: fulgura multiplicavit, et contrubavit eos. |
64 | Et apparuerunt fontes aquarum: et revelata sunt fundamenta orbis terrae. |
65 | Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. |
66 | Misit de summo, et accepit me: et assumpsit me de multitudine aquarum. |
67 | Eripuit [Ms. eruit] me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me: quoniam confortati sunt super me. |
68 | Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus protector meus: et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. |
69 | Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam [Ms. puritatem] manuum mearum retribuet mihi. |
70 | Quia custodivi vias Domini: nec impie gessi a Deo meo. |
71 | Quoniam omnia iudicia eius, in conspectu meo sunt semper: et iustitiam eius non repuli a me. |
72 | Et ero immaculatus coram eo: et observabo me ab iniquitate mea. |
73 | Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum innocentiam [Ms. puritatem] manuum mearum, in conspectu oculorum eius. |
74 | Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris: et cum electo electus eris, et cum perverso, subverteris, [Ms. perversus eris.] Quoniam tu populum humilem salvum facies: et oculos superborum humiliabis: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine: Deus meus, illumina tenebras meas. |
75 | Quoniam in te eripiar a tentatione: et in Deo meo transgrediar murum. |
76 | Deus meus, impolluta [Ms. immaculata] via eius; eloquia Domini, igne examinata: protector est omnium sperantium in se. |
77 | Quoniam quis Deus praeter Dominum [Ms. Deum]? aut quis Deus praeter Deum nostrum? Deus, qui praecinxit [Ms. praecingit] me virtutem: posuit immaculatam viam meam. |
78 | Qui perficit pedes meos, tamquam cervi: et super excelsa statuit [Ms. statuens] me. |
79 | Qui docet manus meas ad praelium [Ms. in praelio] et posuit, ut [Ms. et posuisti ut] arcum aereum, brachia mea. |
80 | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua ipsa me docebit. |
81 | Dilatasti gressus meos subtus [Ms. subter hic atque infra] me: et non sunt infirmata vestigia mea. |
82 | Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: et non convertar, donec deficiant. |
83 | Affligam [Ms. confligam] illos, nec poterunt [Ms. potuerunt] stare: cadent subtus pedes meos. |
84 | Et praecinxisti me virtutem, ad [Ms. in] bellum: supplantasti omnes insurgentes in me, subtus me. |
85 | Et inimicorum meorum [Ms. inimicos meos] dedisti mihi dorsum: et odientes me disperdidisti. |
86 | Clamaverunt (nec erat qui salvos faceret) ad Dominum, nec exaudivit eos. |
87 | Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos. |
88 | Eripies [Ms. erues] me de contradictionibus populi: constitues me in caput [Ms. capite] gentium. |
89 | Populus, quem non cognovi, servivit mihi: obauditu auris obedivit mihi. |
90 | Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis. |
91 | Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltetur Deus salutis meae. |
92 | Deus, qui das vindictam mihi: et subdidisti populos sub me. |
93 | Liberator meus, Dominus, de gentibus iracundis et ab insurgentibus in me, exaltabis me: a viro iniquo eripies me. |
94 | Propterea confitebor tibi in populis [Ms. gentibus], Domine, et nomini tuo psalmum dicam. |
95 | Magnificans salutare regis ipsius: et faciens misericordiam Christo suo, David et semini eius, usque in saeculum. |