monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS XIV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS XIII. <<<     >>> PSALMUS XV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XIV.

1 PSALMUS DAVID. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? <aut> quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula: et operatur iustitiam: <Qui> loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua.
2 Nec fecit proximo suo malum: et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
3 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum, glorificat.
4 <Qui> iurat proximo suo, et non decipit: <qui ** pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem, non accepit.
5 Qui facit haec: non movebitur in aeternum.
6 IN FINEM, PSALMUS DAVID. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.
7 Qui loquitur veritatem in corde suo: et [Ms. qui] non egit dolum in lingua sua.
8 Nec fecit proximo suo malum: et opprobrium non accepit adversus proximum suum.
9 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus: timentes autem Dominum, magnificat.
10 [Ms. glorificat].
11 Qui iurat proximo suo, et non decipit eum: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.
12 Qui facit haec; non commovebitur [Ms. movebitur] in aeternum.
Hieronymus HOME