Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS XIII.
1 | IN FINEM, PSALMUS DAVID. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. |
2 | Corrupti sunt <et> abominabiles facti sunt in studiis suis> non est qui faciat bonum, non est usque ad unum> Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat, si est intelligens <aut> requirens Deum. |
3 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
4 | <Sepulcrum patens est guttur eorum> <linguis suis dolose agebant> <venenum aspidum sub labiis eorum> <Quorum os maledictione et amaritudine plenum est> <veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ** <Contritio et infelicitas in viis eorum> <et viam pacis non cognoverunt> <non est timor Dei ante oculos eorum> Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam, sicut escam panis? Dominum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore <ubi non erat timor> Quoniam Dominus in generatione iusta est: consilium inopis confudistis: quoniam Dominus spes eius est. |
5 | Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob รท et> laetabitur Israel. |
6 | IN FINEM PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID]. |
7 | Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. |
8 | Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis. |
9 | Non est qui faciat bonum: non est usque ad unum. |
10 | Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat, si est intelligens, aut requirens Deum. |
11 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. |
12 | Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum. |
13 | Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. |
14 | Contritio et infelicitas in viis eorum: et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum. |
15 | Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem: qui devorant plebem meam, sicut escam panis? Deum [Ms. Dominum] non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. |
16 | Quoniam Deus in generatione iusta est: consilium inopis confudistis, quoniam Deus [Ms. Dominus] spes eius est. |
17 | Quis dabit ex Sion salutare Israel? Dum avertet Dominus captivitatem plebis suae. |
18 | Laetetur Iacob, et exsultet Israel. |