monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS X.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS IX. <<<     >>> PSALMUS XI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS X.

1 IN FINEM, PSALMUS DAVID. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem, sicut passer? Quoniam, ecce peccatores intenderunt arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde.
2 Quoniam, quae perfecisti, destruxerunt: iustus รท autem> quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes eius.
3 Oculi eius <in pauperem> respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum.
4 Dominus interrogat iustum et impium: <qui> autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
5 Pluet super peccatores laqueos, ignis + et> sulphur + et> spiritus procellarum, pars calicis eorum.
6 Quoniam iustus Dominus, <et> iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.
7 IN FINEM, PSALMUS DAVID [Ms. IPSI DAVID].
8 In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem [Ms. montes], sicut passer? Quoniam, ecce peccatores tetenderunt [Ms. intenderunt] arcum: paraverunt sagittas suas in pharetra: ut sagittent in obscuro rectos corde.
9 Quoniam, quem perfecisti, destruxerunt iustus autem quid fecit? Dominus in templo sancto suo: Dominus in coelo sedes eius.
10 Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebrae eius interrogant filios hominum.
11 Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
12 Pluit [Ms. Pluet] super peccatores laqueos: ignis, sulphur [Ms. et sulphur] et spiritus procellarum [Ms. procellae], pars calicis eorum.
13 Quoniam iustus Dominus iustitiam dilexit: aequitatem vidit vultus eius.
Hieronymus HOME